PL 170, col. 339

De incendio oppidi Tuitii (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

Quis est iste, qui dixit ut fieret, Domino non
jubente? Ex ore Altissimi non egredientur, nec mala
nec bona.
Quid murmuravit homo vivens vir pro
peccatis suis? [(Thren. III.)] Infidelis namque animi
est hoc dicere quod ex ore Altissimi non egrediantur
mala nec bona, id est, nec adversa nec prospera,
exempli gratia, ut incendio Babylonico concremaretur
Hierusalem, quod tunc evenerat, quando lamentans
haec loquebatur Hieremias, et rursum post
annos septuaginta solveretur ejusdem populi captivitas.
Infidelis, inquam, et murmurosi est animi
dicere vel suspicari quod nihil horum jubente Domino
factum sit, sed casu cuncta evenerint, cum et
alius propheta dixerit: Si erit malum in civitate
quod Dominus non fecerit? [(Amos. III.)]
Ejusmodi

infidelitas, dilectissimi, nobis cavenda est. Audiamus
potius quid ibidem in Hieremia continuo sequitur: Scrutemur vias nostras et quaeramus et revertamur
ad Dominum. Levemus corda nostra cum
manibus ad Deum in coelos
[(Thren. III)]
. Si enim
veraciter vias nostras scrutati fuerimus, et scienter
dixerimus quod saepe dicimus: Peccavimus, injuste
egimus, iniquitatem fecimus [(Baruch. II)]
, inveniemus
nos minora recepisse, quam meremur, quia baculo
quidem judicii percuti merebamur, sed misericordia
superexaltante judicium paternae virga disciplinae
parumper tacti sumus.
228
CAPUT VIII.
Causam nunc dicere libet, cur turres hujus castelli
odiosas nobis mira velocitate victrix flamma

comprehendit, hoc enim pollicitus sum, subjungendo [(Supr. Cap. II)] :
Causam post haec dicam, cur
turres jam dictas odiosas nobis fuisse, vel esse dixerim.
Attendite ergo, charissimi, quam justo dolore
super eas doluerim, quam perfecto odio non lapides
sive parietes, sed injustitiam, quae in illis habitat,
ego oderim. Debuerat enim totum castelli hujus spatium
esse legale sanctum, quia sic in lege Domini
scriptum est: Quidquid semel fuerit consecratum,
sanctum sanctorum erit Domino, et possessio consecrata
ad jus pertinet sacerdotum [(Levit. XXVII)]
. Quis
autem nesciat castelli hujus possessionem Deo, et
Domino nostro Jesu Christo sanctaeque genitrici
ejus perpetuae virgini Mariae fuisse consecratam?

Narrat enim liber Vitae vel Actuum Patris nostri
beati Heriberti, quia, cum coenobium construere
optaret in honorem Domini, et jam dictae matris
ejus beatae Mariae semper virginis secundum votum,
cujus monitorem habuerat Otthonem imperatorem,
simulque scire cuperet quo in loco fieri hoc placitum
esset eidem sanctae Dei genitrici, apparens ipsa
per visum dixit ei: Surge, et Tuitiense castrum petens,
locum in eodem mundari praecipe, ibique monasterium
Deo mihique et omnibus sanctis constitue,
ut ubi quondam habitavit peccatum, et cultus daemonum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.