PL 170, col. 348

De incendio oppidi Tuitii (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

et concutiatur in momento, in ictu oculi.
Et hoc nimirum ad illud pertinere putes, quod dilecta
in Canticis loquitur: Dilectus meus misit manum per
foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus [(Cant. V)]
.
Forte insipientiae potest argui, quod secretum
hoc in publicum scribendo produxi, cum de
majoribus quidam symmistes Dei dicat: Secretum
meum mihi, secretum meum mihi [(Isa. XXIV)]
, subjungens, vae mihi!
[(ibid.)]
Quare ergo sic insipiens factus
sum, nisi quia necessitas nonnulla me coegit? Solent
enim plerique hominum, quorum non est simplex
oculus, nostris vel nostri similium derogare laboribus,
et reputare praesumptioni, vel vanae gloriae, quod
scribimus, sanctarumque mysteria Scripturarum
studiose tractamus, et propter hoc aliquem in Ecclesia

Christi honorem sortimur cum Apostolus
dicat: Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore
digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et
doctrina [(I Tim. V)]
. Ego autem testem hunc habeo
in anima mea qui, ut supra memini, emittit eloquium
suum terrae et velociter currit sermo ejus, sive qui
respicit terram et facit eam tremere, quia scribendi
facultatem sive ministerium suscepi ab ipso muneris
vel gratiae ejus infusione sensibili, et aliquoties
cum vellem desistere cedens invidorum nonnullis
dicentibus, sufficiunt nobis libri, vel aliquid simile
huic, ille me percelluit, et nutu supra memorato,
concussit trementem, quasi sub virga magistri.
CAPUT XVI.
Quales igitur ex debito gratiarum actiones offeram
illi? Nisi enim modo jam dicto me praevenisset, et
intelligens cogitationes meas corripuisset tactu ejusmodi,
quasi diceret: Quis tu, ut timeres ab homine
mortali? Forsitan hodie non ille Joseph, cujus dorsum
Dominus, ut supra memini, ab oneribus divertit,
sed Esau quodammodo similis possem existimari,
qui propter quamdam impatientiam contemnens,
vel parvipendens primogenita sua: En morior, inquit, quid mihi proderunt primogenita?
[(Gen. XXIV.)]
Erant autem primogenita illa privilegia quaedam, et
maxime sacerdotii dignitas, cujus videlicet sacerdotii
indumenta erant illae vestes Esau valde bonae, quas
Rebecca, inquit Scriptura, apud se domi habebat [(Gen. XXVII)]
,
de quibus clara est et nota scientia secundum

mysticam intelligentiam. Quia dona Christi divisiones
gratiarum Spiritus sancti significant, indulta
nobis publice et 232 privatim: publice quidem,
quia Judaeis ablata, et gentili populo data sunt. Unde,
et nos omnes gentes in psalmo dicimus, plaudentes manibus, elegit nobis haereditatem suam speciem Jacob quem
dilexit
[(Psal. XLVI)]
privatim vero, quia in qualibet domo
Dei saepe quivis corporalem sequens exercitationem,
praeteritur, et is qui exercet ad pietatem [(I Tim. IV)]
copiosius ornatur, gratia Spiritus sancti, quam Rebecca
in illo facto significavit, dividente singulis
prout vult [(I Cor. XII)] . Nimirum talium vestium
sive ornamentorum non extrema portio est pastoralis
cura, et sapientiae doctrinae. Hinc Apostolus: Et ipse

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.