PL 170, col. 349

De incendio oppidi Tuitii (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

dedit quidem quosdam apostolos, quosdam autem
prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores,
et doctores ad consummationem sanctorum, in
opus ministerii, in aedificationem corporis Christi [(Ephes. IV)]
.
Quisquis ergo nullam habens rationabilem
causam semel susceptam parvipendens tanquam rem
inutilem abjicit pastoralem curam propter cujuslibet
adversitatis seu difficultatis impietaten, hic profecto
non longe dissimilis est illi Esau, qui, propter gulae
impatientiam projecit primogenita sua, et: En morior,
inquit, quid mihi proderunt primogenita. Propterea
quicunque sit ille, valde inordinatus est, ut
postea, cum stultitiam suam recognoverit, rursum
in statum pristinum resurgere, et honorem recipere
contendat, nec omnino in hac re est audiendus secundum

subsequens exemplum ejusdem Esau, cujus
memor Apostolus: Scitote enim, inquit, quoniam et
postea cupiens haereditare benedictionem, reprobatus
est. Non enim invenit poenitentiae locum, quanquam
cum lacrymis inquisisset eum [(Hebr. XII)]
. Verumtamen
quamvis dicat, non invenit poenitentiae locum,
non est desperandum cuilibet talium de salute, licet
desperare cogatur de honoris recuperatione.
CAPUT XVII.
Confortatus itaque redii, velut qui melius jam intelligerem
consilium Sapientiae, dicentis: Si spiritus
potestatem habens ascenderit super te, locum tuum ne
dimiseris [(Sap. X)]
. At ille spiritus potestatem habens,
nimirum a Domino, qui potestatem dedit, ut
tentaret sanctum Job, cujus memini in exordio,

quae videlicet potestas est justa, voluntas autem ejus
semper injusta, nunquid ascendere desiit? Imo pertinaciter
ascendit, ita ut parum videretur valere
nobis quod cessatum erat ab aedificatione supradictae
munitionis, quia nostrorum quidam amicorum abasi
temporis opportunitate (sciebant enim offensionem
sublimioris, cui anima nostra secundum Deum subdita
esse debuit) licentiam acceperant, nobis ignorantibus,
et aedificabant turres alias et domos intrinsecus,
nobis quidem contradicentibus, sed obsistere
non valentibus. Totum tempus illud, totum
annum illum ego memorans, quid de meipso censeam?
Qualem me tempestas illa invenit? Qualem
meipsum mihi ostendit? Nimirum nisi suggereret

Paracletus inter caetera illud quoque, quod Salvator
dicit nobis: Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus
tuum lucidum erit, et sicut lucerna fulgoris illuminabit
te [(Luc. XI)]
, hodie plus nimio timerem, quia
in verbis forsitan modum excessi, et minime moderatus
sum vehementiam doloris acerrimi. Summam
scire vultis? Ego tantillus, tam magni ducis Josue
partim exemplo uti non dubitavi, qui loquens in spiritu
Dei dura imprecatus est illi qui reaedificaret
muros Hiericho, cujus supra memini [(Jos. VI)] . Sed
unde scire possim hoc pertinuisse ad exemplum illius,
cujus tota imprecatio, quam justa, tam et mystica
fuit? Idcirco cum exacerbatus dicerem: Fiat
illis secundum imprecationem Josue, qui taliter
aedificando pene obsident nos, et non sinunt quietos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.