PL 170, col. 36

De divinis officiis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

sacerdotis. Vel quod apud diligentiores fit, in ipso
componat altari. Lex enim, quam per subdiaconum
significari jam diximus, sacrificium nostrae salutis
tantum praefiguravit in Melchisedech, sed per evangelicam
traditionem ad altare, hoc est, ad solemnem
ritum Ecclesiae pervenit [(Psal. CIX; Hebr. VII)] .
CAPUT IV. De silentio post offerendam.
Post haec jam sacerdos silentii solitudinem expetit,
instante memoria Dominicae passionis, conversus
ad altare, concentu chori finito et omni Ecclesia
conticescente. Hoc autem significat illud quod Dominus
noster jam non palam ambulabat apud Judaeos,
cum cogitarent eum interficere, « sed abiit in regionem
juxta desertum in civitatem, quae dicitur Effrem,

et ibi morabatur cum discipulis suis [(Joan. XI)] .
Collegerunt ergo pontifices, et pharisaei consilium,
dicentes: « Quid facimus? videtis quia nihil proficimus.
Ecce mundus totus post illum abit. Et prophetavit
unus ex illis, nomine Caiphas, pontifex
anni illius, quod expedit, ut unus homo moriatur
pro gente, et ab illo die cogitaverunt, ut interficerent
eum [(Joan. XII)] . » Hoc ipsum autem a mysterio non
vacat. Non enim timore passionis se abscondit, qui
ad hoc venit, ut pateretur, sed hoc praetendebat
foris, quod intus agebatur in illorum cordibus. Nam
vere abiturus erat in regionem gentium pedibus
evangelizantium, quae erant juxta desertum illorum,
quibus jam tunc dicebat: « Ecce relinquetur vobis

domus vestra deserta [(Matth. XXIII)] , » non in ipsum
desertum, quod erat illi incredulitas Judaeorum.
Sacerdos ergo in silentio stans, et silenter super
oblata dicens orationem, sanctum praeparat sacrificium,
quia Dominus noster, etiam cum se absconderet,
nec palam apud Judaeos ambularet, salutare nobis
passionis suae meditabatur sacramentum. Quia vero
proximo jam Pascha, cum multi ascendissent in
Hierosolymam ut sanctificarent seipsos ante Pascha,
et requirerent eum dicentes: « Quid putatis; quia
non venit ad diem festum? Dederant autem pontifices,
et pharisaei mandatum, ut si quis cognoverit
ubi sit, indicet, ut apprehendant eum. Venit Dominus
Jesus Bethaniam ante sex dies Paschae, ubi
fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit, et fecerunt

coenam ibi, et Martha ministrabat, quia tunc iterum
ambulabat palam, ita ut Lazarus esset unus ex discumbentibus
cum eo [(Joan. XI, XII)] . » Levat iterum
sacerdos vocem suam dicendo: Per omnia saecula
saeculorum. Dicturusque rem attentione dignam,
praemittit salutationem, optans nos quoque tales
esse, cum quibus manere Dominus, et apud quos
convivium facere dignetur. In mente enim tunc habere
debet Ecclesia mulierem illam formosam, quae
attulit ad convivium illud « alabastrum unguenti nardi
pistici pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis [(Joan. XII)] ,
» et audire, quod dicere incipit
sacerdos: Sursum corda, Habemus ad Dominum,
ut et ipsa, sicut vere mulier unguentaria, sursum
ad ipsam divinitatem Filii Dei levet cor suum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.