PL 170, col. 37

De divinis officiis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

et illud caput aequale Deo Patri fide contingens, unguento
perungat catholicae confessionis, quam sacerdos
subsequendo canit. Gratias enim agere debemus
omnipotenti Deo nostro per Christum Dominum
nostrum, credendo et confitendo quod per
ipsum majestatem ejus laudant angeli, adorant dominationes,
tremunt potestates, etc. Nimirum hoc
est, divinitatis ejus arcanum contingere principium,
et odoriferum super caput ejus effundere pietatis
unguentum. Hoc unguentum ex medulla pigmenti
confectum est evangelici, scilicet ex eo quod Joannes
ait de Verbo, quod « in principio erat Deus 18
apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt et sine
ipso factum est nihil [(Joan. I)] . » Hujus nunc odore
domus Ecclesiae repleta est, sed muscae morientes

perdiderunt ejus suavitatem [(Eccle. X)] , videlicet
omnes haeretici sordibus obvoluti, quos erroris stercora
fetore pascunt, et verba veritatis bono odore
interficiunt. Igitur sacerdos post interjectum, ut dictum
est, silentium, quasi post Domini latibulum,
vocem levans, ipsum palam venientem in Bethaniam,
palam convivantem, et unguento delibutum quodammodo
repraesentat. Et illam sacrae confessionis unctionem
sic determinat mulier illa magna, quae est
sancta Ecclesia, ut cum angelis et pueris, qui in
crastinum obviaverunt Domino canentes, ramosque
palmarum sublevantes [(Matth. XXII)] , decantet hunc
devoti pectoris hymnum: Sanctus, sanctus, sanctus,
Dominus Deus Sabaoth [(Isa. VI)]
, etc. Ubi
enim dicitur. Hosanna in excelsis. Benedictus qui

venit in nomine Domini, praedictum piae confessionis
unguentum dimittit, ut non solum caput, sed et pedes
ungat Domini, passionem mortalis hominis fideliter
respiciens, ad quam cum praedictis turbae multae
laudibus benedictus advenit.
CAPUT V. De secreta.
Post laetam populi acclamationem sequitur historia
secreti moeroris, et profundi causa silentii. Secreta
namque memoria Dominicae passionis est, quam diu
choro silentium indicit, quae per hebdomadam ante
paschalem ordine hoc cucurrit. Eadem die, qua laudes
acclamatae sunt ipsi Filio David, decima luna,
quando inferebatur in domos Judaeorum typicus ille

paschalis agnus [(Exod. XII)] , ingressus est hic Agnus
Dei civitatem Hierusalem, et nequissimis lanistis
obsessus, multis insidiis quaerebatur ad mortem,
traditus a Deo Patre, « qui proprio Filio suo non
pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum [(Rom.
VIII)] , » traditus nihilominus a semetipso quia « dilexit
nos, et tradidit semetipsum pro nobis [(Ephes.
V)] . » Secunda feria et tertia nihil proficiunt [(Joan.
XII)] , dum eum contingere non audent populi metu [(Matth. XXVI; Luc. XXI)] ,
qui circa illum multus adque
audiendum illum totus erat. Quarta feria Judas
unus ex duodecim, a diabolo supplantatus, vendidit
illum Pharisaeis et tradere spopondit, ut caperent
cum sine turbis [(Marc. XIV)] . Feria quinta jam agone
propinquo, testamentum suum scribit haeredibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.