PL 170, col. 561

Dialogus inter Christianum et Judaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

vaterem. Ut interim nunc taceam de amicis hominibus bonae voluntatis, qualium nunc mihi non minus, et tu,
qui ad diu optatum me compellis opusculum, ut, inquam, taceam de hominibus, qui me dormire non sinunt, ipse
Deus Dei verbum clausum sibi esse oris mei non patitur ostium, modis quisbusdam super me jus exercens magisterii
sui, ut si vellem, de ipso tacere non possim. Infelicem me vel in hac parte profiteri non audeo, quia nonnullis
experimentis aliquantisper didici quae sit illa vis sub qua deficiunt felices et sancti. Qualium de maximis
unus Jeremias cum praemisisset: « Et factus est mihi sermo Domini in opprobrium et in derisum tota die et
dixit: Non recordabor ejus neque loquar in nomine ejus [(Jer. XX)]
. » Protinus ait: « Et factus est in corde meo
quasi ignis exaestuans [(ibid.)]
. » Psalmista quoque secundum eumdem sensum cum dixisset: « Posui ori meo
custodiam, cum consisteret peccator adversum me; obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis [(Psal.
XXXVIII)]
, » protinus defectum suum insinuat his verbis; « Et dolor meus renovatus est. Concaluit cor meum
intra me et in meditatione mea exardescet ignis [(ibid.)]
. » Statimque: « Locutus sum, ait, in lingua
mea [(ibid.)]
, » subauditur, qui tacere decreveram. Nimirum sensum verborum experimento melius addidici
quam lectione addiscere potuerim et hinc est quod et ego nunc usque locutus sum, et loquar in lingua mea
fronte hactenus, et dura facie quasi adamantina. Sed his omissis, quae forte nimiam videntur spirare
confidentiam, quanquam sit humilitate remissa utilior humilis confidentia, jam nunc in rem ingrediar, in
opus quod tu jamdiu exspectas, jamdudum vehementer efflagitas. Constituenda est mihi, quoniam ita
postulas, quaedam Christiani contra Judaeum monomachia, ita ut sub dialogo totum duellum procedat,
Christiano ad fidem evangelicam invitante Judaeum, Judaeo quantumcunque potest ex littera legis et ex
sensu suo repercutiente Christianum. Putas enim et forte non inaniter existimas, quod haec disputatio, et
si non necessaria est veteranis, saltem nostris poterit prodesse tirunculis, cum ex multitudine legis et
prophetarum, sive omnium sanctarum Scripturarum, aliqua simul congesta hic invenerint, quibus velut
armis communiti expugnare non dubitent sensum Judaicum extollentem se adversus scientiam Dei [(II Cor. X)]
.
Hoc ego facere insistam, sicut vis, sicut instanter exigis, prout Deus dederit, et animo
in aliis occupato possibile fuerit, et sicut omni ratione, quoad potero, fideliter armare Christianum,
ita omni contradictione diligenter curabo subornare Judaeum. Festivum fit pueris fidelibus hoc
spectaculum; nam non necesse est forte senibus, nec vacat aut delectabile interesse, aut animum intendere
ad hujusmodi conflictum; quippe quorum in mentibus bene fundatum est super petram et firmiter stat
Christianae fidei fundamentum.
332 LIBER PRIMUS.
CHRISTIANUS. Ego, baptizatus in nomine Patris et
Filii et Spiritus sancti, maculam peccati originalis,
reatum inobedientiae primi hominis in memetipso
dilui; et contra cibum ligni vetiti, quod idem primus
homo comedit, corpus et sanguinem Christi de ligno
crucis, Deo dante, suscepi, comedensque ac bibens
gratiam et gloriam consequor adoptionis filiorum
Dei.
JUDAEUS. Ego, circumcisus circumcisione quam
Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob auctoritate
sua tradidit, primogenitus sum filius, quemadmodum
Deus ipse ad Pharaonem dicit: Filius meus primogenitus
Israel, dixi tibi: Dimitte filium meum
ut serviat mihi; et noluisti dimittere eum. Ecce
ego interficiam filium tuum primogenitum [(Exod. IV)]
.
CHRIST. Causam sive utilitatem ego novi et dicturus
sum tibi, propter quam baptizari debuerim,
vel necessario baptizatus sim; tu prior causam, sive
utilitatem dic, si nosti, propter quam circumcisus
sis. Ego namque paratus sum demonstrare tibi
quod vulnus circumcisionis hoc tempore efficere
non potest ut filius sis. Recita nunc ipsam traditionem
Dei, traditionem circumcisionis.
JUD. Ad Abraham patrem meum Deus dixit: Et tu ergo custodies pactum meum et semen tuum
post te in generationibus suis. Hoc est pactum quod
observabitis inter me et vos, et semen tuum post te.
Circumcidetur in vobis omne masculinum et circumcidetis
carnem praeputii vestri, ut sit signum foederis
inter me et vos: Infans octo dierum circumcidetur
in vobis; omne masculinum in generationibus vestris

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.