PL 170, col. 562

Dialogus inter Christianum et Judaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et
quicunque non fuerit de stirpe vestra, eritque pactum
meum in carne vestra in foedus aeternum. Masculus,
cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, delebetur
anima illa de populo suo; quia pactum meum irritum
fecit
[(Gen. XVII)]
.
CHRIST. Traditionem istam jamdudum legi et
relegi, veneratus sum et nunquam desinam venerari
quia fuit traditio Dei. Debemus autem, ego pariter
et tu, considerare intentionem ejus qui tradidit secundum
dictum hoc, quia cum dixisset: Et circumcidetis
carnem praeputii vestri: subjunxit atque ait: Ut signum foederis inter me et vos.
Primum hoc ex
te quaero quid sit foedus et quid signum foederis
nuncupatur. Dic ergo quid sit foedus?
JUD. Foedus amicitiae compositio est, animorum
invicem diligentium conjunctio est.
CHRIST. Recte respondisti. Creator creaturae Deus
foederatus est, Deus homini Abrahae per amicitiam
conjunctus est, et illius mutuae confoederationis
signum voluit esse circumcisionem carnis. Dic ergo
quid, vel quale foedus illud fuerit, cujus in signum
Deus foederatus homini amico circumcisionem dedit.
Sic enim scriptum est: Sic Deus dilexit, ut circumcisio
sit signum foederis.
JUD. Quid, nisi quia Pater noster idem Abraham,
vir bonus, homo sanctus fuit et sancte vivendo
Deo placuit.
CHRIST. Nolo mihi de tuo corde respondeas; sed hoc
mihi responde, quod ex ipsa depromptum sit Scriptura
sacra. Verum quidem est quod Abraham vir bonus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.