PL 170, col. 563

Dialogus inter Christianum et Judaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

exstitit; sed ego ipsis Scripturae vocibus certum
quaero capitulum, quo bonitatis, vel sanctitatis illius
indubitatum suscipiamus testimonium: Quo stas?
Quid taces et titubas? Ego tibi dicam: Credidit
Abraham Deo; et reputatum est ei ad justitiam [(Gen. XV; Rom IV; Gal. III)]
.
Hoc de nullo ejus opere
dictum, vel scriptum est, quod ad justitiam ei sit
reputatum, nisi de isto solo, quia credidit.
JUD. Concedi oportet; etenim ita esse manifestum
est.
CHRIST. In die illo, ait Scriptura, pepigit Dominus
foedus cum Abraham [(Gen. XV)]
; et deinde post annos
non minus quatuordecim, apparens ei Dominus
dixit ea quae jam meministi: Circumcidetur, inquiens, in vobis omne masculinum et circumcidetis

carnem praeputii vestri, ut sit signum foederis inter me
et vos.
Est igitur aliud foedus et aliud signum foederis,
quia foedus fidei meritum est; etenim propter
fidem et Abraham ante Deum justificatus et Deus
Abrahae foederatus est; signum autem foederis circumcisio,
quae post tot annos jussa est. Proinde
cum dicit Deus: Eritque pactum meum in carne vestra
in foedus aeternum: Nolo sic accipias ut dicat: Et circumcidetis
carnem 333 vestram in aeternum quia
foedus quidem aeternum est; circumcisio autem in
aeternum exerceri non potest, quippe ubi nec ipsa
circumcidentium successio aeterna est.
JUD. Et tamen ad aeternam salutem necessaria
est, quia masculus, inquit, cujus praeputii caro circumcisa
non fuerit, delebitur anima illa de populo;

quia pactum meum irritum fecit.
CHRIST. Necessaria fuit, quandiu illam exerceri
oportuit.
JUD. Nunquid ad tempus posita, sive observari
jussa est? aut Deus qui illam observari jussit mutabilis
est? Quid ergo est quod dicis: Quandiu illam
exerceri oportuit?
CHRIST. Recole quod jam inter nos confectum est,
scilicet circumcisionem non esse foedus, vel pactum;
sed pacti vel foederis signum; patremque Abraham
non ex circumcisione, sed ante circumcisionem per
fidem fuisse justificatum, factumque Dei amicum.
JUD. Et quidem recolo, sed nihilominus constat
quia absque ulla determinatione temporis data est

circumcisio ab aeterno et incommutabili Deo.
CHRIST. Est igitur circumcisio justitiae fidei signaculum [(Rom. IV)]
.
Quaero autem nunc a teipsam fidei
substantiam, scilicet in quo fidem habuerit Abraham,
quid crediderit, quae res in medio posita fuerit,
in qua inventus est fidelis? Quid iterum stas? Quid
dubitas? Ego dicam tibi quia promissio seminis, in
quo benedicerentur omnes gentes, primum et ultimum
capitulum fuit ejus fidei. Primo namque loquens
ad eum Deus: Egredere, inquit, de terra tua,
et de cognatione tua, etc. usque, atque in te benedicentur
universae cognationes terrae [(Gen. XII)]
, et jam
tunc quidem credidit; egressus namque est, sicut
ei praeceperat Dominus; post autem labores peregrinationis
atque exspectationis, quarta vice apparens

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.