PL 170, col. 565

Dialogus inter Christianum et Judaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

CHRIST Non est obliviosus; sed recordari recte
dicitur, dum nos recordari facit.
JUD. Assentio; nam et ad Abraham: Nunc cognovi,
inquit, quod timeas Dominum [(Gen. XXII)]
, cum et
ante, sicut omnia, ita et istud cognoverit.
CHRIST. Igitur si interrogas quid necesse fuerit
signum foederis circumcisionem dari, ipse tibi et
si non eisdem verbis, eodem sensu respondebit: Videbo signum, et recordabor foederis mei,
quo propter
fidem pepigi cum Abraham, quia credidit in
semine quod promisi. Recordabor, inquam, et posteros
Abrahae recordari faciam, ut sint certi, quod
non dimittam fidelis, et verax, nisi verbum promissionis
adimpleam.
JUD. Quorum ista omnia? Quo tendis aut quo me

ducere vis?
CHRIST. Nonne tibi supra proposui demonstrare
quia vulnus circumcisionis hoc tempore efficere non
potest, ut tu ille filius sis, de quo Deus ad Pharaonem: Filius meus,
inquit, primogenitus Israel; dimitte
filium meum, ut sacrificet mihi? [(Exod. IV.)]
Exspecta paulisper, cito illuc perveniendum est.
Ego adhuc tibi dico quia Deus, quem impossibile
est mentiri, non contentus promissionis et foederis
sui sigum dedisse circumcisionem, juramentum
addidit in repromissione his verbis: Per memetipsum
juravi, quia fecisti rem hanc, et non pepercisti
filio tuo unigenito, benedicam tibi et benedicentur
in semine tuo omnes gentes terrae [(Gen.
XXII)]
. Optabat enim Deus fidelis ut certi essent homines

de immobilitate consilii sui, et idcirco cum
jam dicto foederis signo jusjurandum quoque interposuit, per semetipsum
jurans, quia per quem juraret,
majorem non habuit [(Hebr. VI)]
. Ecce implevit quod
promisit, non oblitus est quod juravit, justificatus
Deus in sermonibus suis sicut orat David [(Psal. L)] ,
et fidelis in omnibus verbis suis, sicut idem ait [(Psal. CXLIV)] ,
quia de semine Abrahae Messias, qui
dicitur Christus, natus est, et in isto semine jamdudum
benedicuntur omnes gentes.
JUD. Quam multi benedictionem istam non quaerunt,
quam multi per orbem terrarum quem tu dicis
Christum contemnunt! Quomodo ergo tu dicis quod
iste sit illud semen, in quo, sicut promissum est

brahae, benedicentur omnes gentes sive cognationes
terrae?
CHRIST. Nunquid hoc Abrahae promissum est,
quod in semine ejus benedicentur omnes homines?
Non utique; sed omnes gentes, omnes cognationes,
id est quicunque sive qualescunque de omnibus gentibus,
sive cognationibus credentes, ut non sit, aut
discernatur in benedictione hac masculus aut femina,
gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium,
barbarus et Scytha, servus et liber. Olim non ista,
priusquam semen istud veniret, sed intra solam
Judaeam ista benedictio, imo benedictionis 334
promissio continebatur, et cum illae propheticae voces
audirentur, non praedicabatur caeteris gentibus.
JUD. Imo et caeteris gentibus praedicabatur, et hoc

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.