PL 170, col. 568

Dialogus inter Christianum et Judaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

CHRIST. Dicam breviter, quia cum duo sunt foedus
et signum foederis, sicut hactenus clarissime demonstratum
est Isaac et Jacob ita, sicut pater eorum
Abraham, et foedus in mente et signum foederis, scilicet
circumcisionem in carne susceperunt; Ismael autem
et Esau absque thesauro fidei, sine compositione
foederis signum, id est circumcisionem perpessi
sunt, et tanquam vasa vacua signaculo superfluo
signati sunt. Proinde benedictio illorum tota in
carne rebusque corporalibus fuit, dicente Deo ad
Abraham: Super Ismael quoque exaudivi te, ecce benedicam
ei, et augebo, et multiplicabo eum valde [(Gen.
XVII)]
, dicente Isaac ad Esau: In pinguedine terrae et
in rore coeli desuper erit benedictio tua [(Gen. XXVII)]
.
Porro benedictio Isaac, et benedictio Jacob in bonis

est spiritualibus et sempiternis, dicente itidem Deo
ad Abraham: Pactum vero meum statuam ad Isaac [(Gen. XVII)]
,
dicente Isaac ad Jacob: Serviant tibi
populi, et adorent te tribus [(Gen. XXVII)]
. Quod propter
Christum dictum est, in quo sine dubio carnem
Jacob adoramus; licet et istis temporalis benedictio,
scilicet abundantiae de rore coeli et de pinguedine
terrae non defuerit. Circumcisionem tuam, o Judaee,
qui hodie circumcideris, sic appendit Deus, ut illius
Ismaelis et illius Esau, quia quemadmodum illi, sic
et tu sine fide, absque foedere signum fidei, signaculum
quod erat quondam foederis, accipis vacuus,
scilicet circumcisionis vulnus.
JUD. Quantum in te est, confundis gentem nostram,

abolere niteris generis nostri memoriam;
ut incircumcisi permanentes, in nullo caeteris gentibus
simus dissimiles, et ita deleatur nomen Israel.
335 CHRIST. Non confundo gentem tuam, sed ad
veram te cupio pervenire gloriam; ut non glorieris
in carne, sed in fide seminis Abrahae: una enim
gens, et magna gens Abrahae promissa secundum
seminis ejus fidem, dicente Deo: Faciamque te in
gentem magnam [(Gen. XII)]
, subjungens: atque in te
benedicentur omnes cognationes terrae [(ibid.)]
. Quid
ergo tibi melius videtur: fide mori in gente, et cum
gente tua parvula et captiva et dispersa, an per fidem
in illa gente una, gente Abrahae magna, gente
luminosa, in coelo conscripta secundum hoc dictum: Suspice coelum, et numera stellas, si potes; sic erit

semen tuum?
[(Gen. XV)]
. Ibi semen Abrahae, tanquam
luna; ibi omnes sancti et electi, tanquam
stellae, multitudo innumerabilis soli Deo numerata.
Fac ut vis. Nam de circumcisione tua, juxta propositum
ratione reddita, quod sit inutilis dico, sicut in
initio dixi, quia ego baptizatus in nomine Patris,
et Filii et Spiritus sancti, in fide seminis Abrahae
peccatum exui primi patris veteris Adae, et gloriam
assecutus sum adoptionis filiorum Dei, filiorum
Abrahae.
JUD. Si peccatum primi parentis Adae per baptismum
tuum exuisti; quare moreris? nonne mors
peccati est poena? si ergo tibi et non mihi peccatum
illud remissum est, quare tu aeque ut ego moreris

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.