PL 170, col. 569
Dialogus inter Christianum et Judaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
cum ipsa mors poena sit peccati, et peccatum efficiens
fuerit causa mortis?
CHRIST. Ego vivo; et a morte, quae per peccatum
et cum peccato subintroivit, liberatus sum per gratiam
baptismi.
JUD. Quotidie moreris; quotidie, Christiane, cum
sis pulvis, non minus, nec tardius quam Judaeus, in
pulverem reverteris.
CHRIST. Velamen super oculos habes, et idcirco
non nisi mortem unam, non nisi mortem corporis
vides: Revelentur oculi tui, ut videas, quia
duae sunt mortes: altera animae, qua a Deo separatur
anima; altera carnis, qua carnem deserit
anima. Mortem animae peccatum adduxit ipsa die
qua homo vetitum comedit secundum veritatem
Dei dicentis: In quocunque die comeaeris ex eo
morte morieris [(Gen. II)]
; mortem carnis Deus
misericorditer intulit non ipso die quo ille comedit,
sed anno nongentesimo tricesimo. Licet Abel
prius mortuus fuerit, et alii per tot annos mori
vel interfici potuerint, sed ipse qui comedit, non
ipsa die, sed post tot annos mortuus est morte
carnis. Inter utramque mortem hoc maxime interest,
quod mors animae a diabolo per peccatum
sumpta est, mors carnis a Deo per providentissimam
ejus miserationem superducta est.
JUD. Quomodo per miserationem? nunquid miserationis,
et non potius irae fuit et indignationis, quod
ne forte mitteret homo manum suam, et sumeret
de ligno vitae, et comederet, et viveret in aeternum,
ejecit eum de paradiso voluptatis? [(Gen. III.)]
CHRIST. Revera non irae, sed magnae fuit miserationis,
jam nos provide circumvolantis; vidit enim
quod homini nimis inutile foret, si secundum corpus
viveret in aeternum. Cum secundum animam mortuus
esset, maneret quippe irrecuperabilis, ut sunt
daemones, et indomabilis superbiae; quippe qui
adhuc vix domatur humilitatis spiritu, cum quotidie
moriatur. Bene igitur gratia Liberatoris de morte
animae jam per baptismum me liberavit; mortem
autem corporis auferre distulit, quae multum cooperatur
cum omnibus hujus vitae miseriis, ut, demisso
capite flexaque cervice, citius adduci possint ad
quaerendam gratiam et praeveniendam iram Judicis,
quotquot sunt ad vitam aeternam praeordinati, scilicet,
quorum causa ut nascerentur non peccatum
exstitit, quo jam patrato, atque per defensionem
roborato, dixit Deus mulieri: Multiplicabo aerumnas
tuas, et conceptus tuos [(Gen. III)]
; sed benedictio,
qua, antequam peccassent Adam et Eva, benedixit
illis dicens: Crescite et multiplicamini [(Gen. I)]
, etc.
JUD. Absque baptismo tuo pater meus Abraham
de morte illa, quam dicis mortem animae, salvatus
est; quippe qui, quod ipse non diffiteris, justus et
sanctus fuit, quemque ob justitiae meritum Deus sibi
aeterno foedere amicum fecit.
CHRIST. Quando putas Abraham salvatus est, et in
paradisum introivit?
JUD. An tu et hoc ipsum refragari audebis, et