PL 170, col. 571
Dialogus inter Christianum et Judaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
deinde rursus demonstrabo, per similitudinem illius
quam tuam dicis esse legis Moysi. Catechumenis
suis mater Ecclesia maternam in omnibus dulcedinem
impendit familiaritate amica societate benigna
colloquens, atque cohabitans quisque fidelis
doctrinae lac aut etiam solidum Scripturarum cibum
quoad potest, illis apponit, et cum in his vel aliis
ejusmodi ministeriis communem se ordo ecclesiasticus
exhibeat, ac tamen ad ipsum altare ipse singularis
sancti sacrificii ritus non eos admittit, donec
perficiatur in eis sacramentum sacri baptismatis,
quo funditus expiatur macula peccati originalis;
sed tu forte parum curas de ista similitudine, dicam
ergo aliam, sicut proposui. Mulierem menstruatam
ab introitu templi vel altaris suspendit lex Moysi,
donec transactis diebus legitimis veniret ad templum
cum hostiis purificationis. Secundum priorem similitudinem
et Abraham et omnes sancti antiqui sic
erant, quasi catechumeni, et quia nondum erant
abluti, non admittebantur sanctuario, sive altari
coelesti, ubi vera et sempiterna communicatio est
ipsa praesens dulcedo, dulcis praesentia visionis Dei,
ut, secundum propositam aliam ex lege Moysi similitudinem
menstruatae mulieris, hoc ipsum demonstrem
tibi. Memento prius quia sanctorum illorum
de notissimis unus Isaias dixit: Ex facti sumus ut
immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatae
universae justitiae nostrae [(Isa. LXIV)]
. Et Zacharias
propheta dixit: In die illa erit fons patens domui
David, et habitantibus in Hierusalem, in ablutionem
peccatoris, et menstruatae [(Zach. XIII)]
. Igitur secundum
similitudinem hanc, quoniam justitia legis quasi
pannus menstruatae fuit, donec patens fieret fons
domus David concedere et oportet quod, sicut mulier
menstruata secundum legem arcebatur liminibus
sacris, donec transactis sive completis diebus
purgationis veniret cum oblationibus legitimis ita
justum erat ut sancti vel justi omnes, quorum
justitia profecto imperfecta erat, foris excubarent a
sanctuario coeli et visionis Dei, donec veniret ille
qui menstruatam ablueret, qui, sicut Psalmista dixit,
cum sit legislator, benedictionem daret [(Psal. LXXXIII)] .
JUD. Et quis est ille?
CHRIST. Ille nimirum, cui propheta Zacharias dixit: Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti
vinctos tuos de lacu in quo non est aqua
[(Zach. IX)]
.
JUD. Et quis est ille?
CHRIST. Profecto ille qui, cum veniret Hierosolymam
sanguinem fusurus testamenti sui, sedit super
asinam sive super pullum asinae, vere contemptor
vanitatis saeculi, vere mitis, et humilis corde. Sic
enim promiserat idem propheta: Exsulta satis, filia
Sion; jubila, filia Hierusalem, ecce rex tuus venit
tibi justus et salvator, ipse pauper ascendens super
asinam, et super pullum filium asinae, et loquetur
pacem gentibus [(ibid.)]
, et nunc demum ad ipsum
conversus: Tu quoque in sanguine, inquit, testamenti
tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua.
JUD. Ergone Christus tuus ipsum patrem nostrum