PL 170, col. 574

Dialogus inter Christianum et Judaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

CHRIST. O Judaee, vide ne supervenerit in te illud
quod in Psalmo scriptum est: Fiat mensa eorum
coram ipsis in laqueum, et in retributionem et scandalum;
obscurentur oculi eorum ne videant [(Psal.
LXVIII)]
; et alibi: Pluit super peccatores laqueos [(Psal. X)]
.
Dico enim tibi quia peccatoribus popularibus
tuis mensa sua, Scriptura sacra, laqueis plena
est, maxime propter ipsorum cupiditatem nimiam
et insatiabilem avaritiam, propter quam patres tui
Christum Dominum Regem Jerusalem sive Sion interfecerunt,
regem pauperem, sicut loco jam dicto
propheta cum dixisset, Exsulta satis, filia Sion, etc.
subjunxit: Ipse pauper et ascendens super asinam [(Zach. IX)]
.
Scriptura quae est mensa tua, nisi caveas
et nisi cupiditatem deponas, illaqueavit te, promittendo,

aurum, promittendo argentum, et securitatem
Jerusalem. Nunc ergo, dic mihi, quid intelligis, dum
legis Sion, dum audis Jerusalem, lapides ne an
homines?
JUD. Homines intelligo, qui tunc tenebant arcem
Sion; genus meum, quod tunc habitavit in Jerusalem.
CHRIST. Concedo; et homines quoque caeterarum
civitatum, quarum caput erat Jerusalem, qui undecunque
veniebant diebus festis adorare in Jerusalem,
recte dixeris Jerusalem. Sed dic mihi: Homines
illi qui habitant Jerusalem, et qui veniebant adorare
in Jerusalem, cum obirent, et congregarentur sive
apponerentur ad populum suum, sicut de patribus
jam supra memoratum est, desinebant dici Jerusalem,
desinebant esse Sion? Nonne potius ille ipsorum

populus, ad quem singuli obitu suo congregabantur,
recte illo nomine apud Deum censebatur, quo, dum
adviverent, vocabantur, scilicet nomine Sion, nomine
Jerusalem, cum rege suo David, qui cepit
arcem Sion, cujus fuit civitas Jerusalem? Taceo
nunc de mystica interpretatione nominum secundum
humanam consuetudinem; tecum loquor nunc de
nomine Jerusalem. Ait quidam saecularium nobilis
auctor:
Nam, ut hyperboreae plaustrum glaciale sub Urs
Vel plaga, qua torrens claususque vaporibus axis,
Nec patitur noctes, nec iniquos crescere soles,
Si fortuna ferat, rerum nos summa sequetur,
Imperiumque comes Tarpeja sede perusta,
Gallorum facibus Vejosque habitante Camillo
Illic Roma fuit, non unquam perdidit ordo,
Mutato sua jura solo, moerentia tecta
Caesar habet, vacuasque domos legesque silentes,
Clausaque justicio tristi fora . . . . . . .
[(LUCAN. Phars. lib. V, vers. 23-32)] .
Apud Epirum, Graecorum civitatem, tunc erat
Caesarem fugiens senatus Romanus cum consulibus
Pompeio duce. Si ergo veraciter, et pulchre dici
potuit, conventum illum Romam esse potius quam
tecta, ubi derelictae et dictio hujusmodi non dissonat
ab humana loquendi consuetudine quanto magis
populus ille, ad quem singuli, ut jam dictum est,
morientes congregabantur de Jerusalem et civitatibus
ejus. Dei cultricibus, recte dici debuit Jerusalem,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.