PL 170, col. 573
Dialogus inter Christianum et Judaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
non quidem statim neque ante illum, sed cum illo
surrexerunt [(Matth. XXVII)] . Nimirum illa virtus sanguinis
eodem ictu quo terram concussit infernum
quoque conturbavit; causa ejus omnem illum populum
emundavit, secundum veritatem spiritus prophetici,
qui de illo per Isaiam dixit: Si posuerit pro
peccato animam suam, videbit semen longaevum, et
voluntas Domini in manu ejus dirigetur. Pro eo quod
laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In scientia
sua justificabit ipse justus servos meos multos, et
iniquitates eorum ipse portabit. Ideo dispertiam ei
plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit
in morte animam suam, et cum sceleratis reputatus
est [(Isa. LIII)]
.
337 JUD. Si ita est, ut dicis, quid necesse est ut tu
hodie in persona tua baptizatus sis? cum enim secundum
assertionem tuam cunctos ille credentes in se
tunc suo sanguine et aqua laverit quae ratio est, ut
iterum laveris? Credas tantum et non baptizeris.
CHRIST. Priusquam nascerer, non potui renasci,
priusquam essem, non potui lavari. Sed
nec efficaciter quisquam potest lavari, nisi prius
crediderit. Illos qui jamdudum erant, vel fuerant
credentes in eum tunc, sicuti jam dictum est,
sine dubio lavit, et ex illis valde multis hominibus
soli Deo numerabilibus una consistens Ecclesia tunc
renata est de latere Christi dormientis dormitione
mortis, secundum similitudinem mulieris, quae formata
est de latere viri dormientis dormitione somni;
mihi autem volenti incorporari eidem Ecclesiae positum
est ad fores ejus sacramentum ejusdem regenerationis
positione dicentis, Euntes docete omnes
gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii et
Spiritus sancti [(Matth. XXVIII)]
.
JUD. Pro velle tuo loqueris; secundum intentionem
tuam Scripturarum voces ducis ac reducis et
trahis quo vis. Mihi autem ratio suppeditat, ut persistam
immobilis firmiter tenens, quod Jesus ille,
quem crucifixerunt patres mei non sit Messias, id
est Christus, quem exspectaverunt patres mei. Nam
si ille est, ubi sunt bona Jerusalem et prospera Sion?
ubi exsultatio Jacob, et laetitia Israel tantis promissa
prophetarum vocibus, quod abundare deberet in
adventu ejus? Imo, postquam venit iste Jesus, non
solum non factum est illud, quod, exempli gratia,
nunc memorabo de propheta Zacharia dicente: Et
sedebit Jerusalem secura, et haec erit plaga, qua
percutiet Dominus omnes gentes, quae pugnaverunt
adversus Jerusalem, et congregabuntur omnium gentium
divitiae in circuitu, aurum et argentum et vestes
satis multae [(Zach. XIV)]
. Verum ipsa Jerusalem nunquam
sic percussa, suo quoque auro et argento
vestibusque spoliata, et ipsa subversa fuisse legitur
sicut est nunc a tempore illo quo fuit ille, quem
dicis Christum, regem Sion, regem Jerusalem. Num
igitur de isto diceret propheta illud, quod ante meministi: Exsulta satis, filia Sion, jubila, filia Jerusalem,
ecce Rex tuus venit tibi justus et Salvator?
[(Zach. IX)]