PL 170, col. 576

Dialogus inter Christianum et Judaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

Dominum sedentem super solium excelsum, et elevatum.
Propterea videbantur claudere sermonem et
signare librum, ligare testimonium et signare legem,
et hoc faciebant in timore magno prophetantes
cum vitae suae periculo, quemadmodum unus
eorum Hieremias, cum dixisset: Si occiditur in
sanctuario Domini sacerdos et propheta [(Thren.
II)]
,-- formido, inquit, et laqueus facta est nobis vaticinatio,
et contritio [(Thren. III)]
. Bona ergo, seductio
qua factum est ne Scripturae odio magno habitae
cum ipsis qui scripserant delerentur, potiusque
superventuris saeculis profuturae custodirentur
JUD. Quale est hoc bonum obscuratos, ut dicis,
oculos meos esse, et mensam meam factam esse
mihi in scandalum; praecavere Deum et dicere, ne

forte convertatur et sanem eum? [(Isa. VI)]
. Tale namque
hoc est ac si maledicatur surdo, et ponatur coram
caeco offendiculum. Vide ergo quia, dum vis
incusare vehementer, excusas me. Quae enim culpa
in me, si obscuratus sive excaecatus sum, cum velim
videre, cum etiam putem me et oculos ad videndum,
et aures ad audiendum, et cor ad intelligendum
habere?
CHRIST. Nemo hic nisi volens illaqueatur, sive
scandalizatur; nullius, nisi volentis obscurari, oculi
obscurantur, sive excaecantur.
JUD. Et quis est, qui velit excaecari, qui velit illaqueari,
qui velit oculis non videre, auribus non audire,
corde non intelligere?
CHRIST. Ille, qui Christum, quem felle cibavit,

quem aceto potavit (quemadmodum ipse dixi praecedenti
versiculo ejusdem psalmi, qui totus in persona
ejus scriptus est: Et dederunt in escam meam
fel et in siti mea potaverunt me aceto [(Psal. LXVIII)]
,
et ante haec: Zelus, ait, domus tuae comedit me, et
opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me [(ibid.)]
;
ille, inquam, qui hunc Jesum Christum vult
omnino non esse Christum, et ex Scripturis suffragium
adipisci desiderat, quo videatur eum rationabiliter
negare; ipse est, qui optat oculos suos obscurari,
qui sciens et prudens laqueo pedes suos immittere
contendit [(ibid.)] . Juste ergo conceditur ei,
et dimittitur secundum desideria cordis sui dicendo: Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum,
etc.
JUD. Quae ratio est dicere Deum, ne forte convertatur,
et sanem eum; quod contra me vis esse dictum?
CHRIST. Quae ratio est dixisse Deum: Ego indurabo
cor Pharaonis, ut non dimittat populum meum; ego
indurabo cor Aegyptiorum ut persequantur transeuntes
per mare Rubrum? [(Exod. VII, VIII, IX, X, et XI)]
.
JUD. Ergone me sic haberi vis, ut Pharaonem,
sicut Aegyptium?
CHRIST. Plane Aegyptium, sicut Chananaeum secundum
prophetiam veridicam, qua per Ezechielem
dictum est tuae terrenae sanguinolentae Hierusalem: Hierusalem, radix tua et generatio tua de terra Chanaan.
Pater tuus, Amorrhaeus, et mater tua
Cethaea [(Ezech. XVI)] .
Et est sensus: Quoniam tu nata de carne

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.