PL 170, col. 577
Dialogus inter Christianum et Judaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
Abraham, non es ex fide Abraham sic est mihi sicut
Chanaan, sicut Amorrhaeus, et sicut Cethaeus. Ergo
et sicut Aegyptius; quia sicut Amorrhaeus, et sicut
Cethaeus ita et Mesraim, de quo sunt Aegyptii, non
de Sem, sed de Cham fuit exortus. Hinc est illud in
psalmo: Et percussit omne primogenitum in terra
Aegypti; primitias omnis laboris eorum in tabernaculis
Cham [(Psal. LXXVII)]
. Igitur si recte intellexisti
quomodo induraverit Deus Aegyptium, ut non dimitteret
populum; nihilominus recte, et hoc intelligis
quomodo dictum sit: Excaeca cor populi hujus; et
aures ejus aggrava, et oculos ejus claude; ne forte
videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo
intelligat; et convertatur, et sanem eum.
UD. Dic tu quomodo induraverit Deus cor Aegyptiorum
ut consequenter, vel similiter dicas quomodo
excaecaverit cor meum.
CHRIST. Utinam sic interroges, ut audire desideres,
et non sis ille de quo in psalmo scriptum est: Noluit intelligere, ut bene ageret?
[(Psal XXXV.)]
Deus
cor Aegyptiorum in hoc induravit, quod illis quibus
invidebant Aegyptii, clarissima beneficia sua larga
manu impendit; haec enim morbi hujus, scilicet
invidiae, natura, hoc proprium est, cui quis multum
invidet, magnum ex ejus profectibus tormentum
habet. Aegyptii filios Israel oderant, et invidebant
eis; gentium salutem tu odisti, et invides nobis. Hoc
autem est peccatum diaboli, per quod mors in hunc
mundum introivit [(Sap. II)] . Igitur sicut Aegyptiis,
duritiae causa efficiens invidia ipsorum exstitit, quia
filiis Israel invidebant; ita et populo tuo suae excaecationis
causa efficiens invidia ipsius est, quia salutem
gentium odit. Proinde sicut accipis et accipere
debes illud, quod eo usque induravit Dominus cor
Aegyptiorum, donec perirent persequendo filios
Israel fugientes per mare Rubrum sic accipe istud,
quod populus tuus eo usque excaecatus est persequendo
credentes in Christum et fugientes per baptismi
sacramentum, donec exterminaretur, secundum
verba haec, quae in cadem prophetia subjuncta
sunt: Dixit enim Propheta: Usquequo, Domine? [(Isa. VI)]
et responsum est: Donec desolentur civitates
CHRISTIANUS. Deus omnipotens, cum sit ipse fidelis
in omnibus verbis suis [(Psal. CXLIV)]
, fidem ab homine
ante omnia requirit, et sine fide impossibile est
placere ei [(Hebr. XI)] , hanc in primo homine quaesivit,
et non invenit; ille enim serpenti magis quam
Deo credidit. Quaesivit in Noe, et invenit; quaesivit
in Abraham, et invenit; quaesivit in Maria virgine,
et invenit, nullum signum horum alicui praemittens,
ut crederetur sibi, nova et inaudita promittenti. Inventa
ergo fide delectatus, ut vere thesauri magni
inventione signaculum suum apposuit Deus foederatus