PL 170, col. 585

Dialogus inter Christianum et Judaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

Num parva erat causa illa, venditio illa, talis illius
fratris, cujus venditionis videlicet ferrum ipsius
sancti patris animam tandiu sauciaverat? Hoc malum
portenderat ipsi patri Abrahae, quando pepigit
Dominus cum illo foedus, visio illa: cum dictum
fuisset ad eum: Scito praenoscens quod peregrinum
futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient
vos servituti, etc., usque generatione autem quarta
revertentur huc [(Gen. XV)]
, confestim istud subjunctum
est: Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa,
et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens
inter divisiones illas [(ibid.)]
. Ille clibanus fumans
cum caligine tenebrosa portendebat invidiae
clibanum fumosum, atque caliginosum, quo adusti
atque decocti et obscurati filii Jacob fratrem optimum

vendiderunt; et illa lampas ignis lucida praesagiebat
miracula per quae liberandi erant de servitute
Aegyptiorum, quibus traditi fuerant usque ad quartam
generationem, propter illud peccatum. At in
servum venundatus Joseph servivit annis quatuordecim.
Quando enim venundatus est, erat annorum
sedecim; quando autem eductus de carcere stetit
ante conspectum Pharaonis, erat annorum triginta.
Justo ergo judicio propter peccatum illud differri
conveniebat semen illud benedictionis Abrahae promissum,
per generationem quatuordecim, et pro
annis singulis singulas generationes supputari, sicut
et alibi annus pro die compensatus est generationi
illi, quae exivit de terra Aegypti. Juxta numerum
quadraginta, ait Dominus, quibus considerastis terram,

annus pro die imputabitur; et quadraginta annis
recipietis iniquitates vestras [(Num. XIV)]
.
JUD. Illud semen quod tu intendis, tuus ille Christus
quem dicis esse illud semen quod Deus Abrahae
promisit, nunquid venit statim post generationes
quatuordecim? Multo plures fuerunt generationes ab
Abraham usque ad dies Herodis quo regnante natus
est ille quem Christum dicis
CHRIST. Exspecta paulisper, ut dicam tibi illud
quod tu ipse verum esse diffiteri non potes. Generationes
quatuordecim ab Abraham, cui clibanus ille
fumans praemonstratus est in David terminatae sunt.
At ille non minus peccavit, tollendo uxorem Uriae,
et ipsum interficiendo gladio filiorum Amon. Quamobrem,

ait Dominus, non recedet gladius de domo
tua usque in sempiternum [(II Reg. XII)]
. Exigebat
ergo justitia, ut diferret Deus Christum suum non
paucioribus, id est quatuordecim generationibus.
Quibus expletis nihilominus justum erat differri generationibus
quatuordecim, nec solummodo Christum
differri, verum etiam in captivitatem duci populum,
maxime propter peccata Manassen; impleverant
enim Jerusalem sanguine innoxio usque ad
os.
JUD. Quis prophetarum causas istas dixit, aut in
qua Scriptura dilationes istas sic provenisse, aut
provenire debuisse legisti?
CHRIST. Evangelista divinus non absque illo, in
quo prophetae locuti sunt spiritu, cum per ordinem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.