PL 170, col. 586

Dialogus inter Christianum et Judaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

digessisset generationes ab Abraham usque ad Christum,
protinus ita subdistinxit: Omnes ergo generationes
ab Abraham usque ad David generationes
quatuordecim, et a David usque ad transmigrationem
Babylonis, generationes quatuordecim, et a transmigratione
Babylonis usque ad Christum, generationes
quatuordecim [(Matth. I)]
. Haec dicens vigilantem auditorem
mittit ad quaerendas ex Scripturis causas
dilationum, et ecce causae manifestae sunt.
JUD. Ego Evangeliis tuis non attendo; sed hoc
scio, quia quando natus est is quem Christum
dicis, magis abundabat iniquitas quam eatenus
abundaverat, nisi forte hoc etiam asserere tu velis
quod peccatum David majus fuerit omni belluina
crudelitate Herodis.
CHRIST. Impietas Herodis, et omnis sanguis, quem
ille effudit, non debuit imputari generationibus Judaici
generis. Ille enim non Judaeus erat, sed alienigena,
patre Idumaeo et matre ortus Arabica. Unde
et haec te concedere oportet quia tempus erat ut
mitteretur jam qui mittendus fuerat, quoniam in
illo ablatum erat sceptrum de Juda. Dixerat enim
pater Jacob in benedictione Judae: Non auferetur
sceptrum de Juda et dux de femoribus ejus, donec
veniat qui mittendus est [(Gen. XLIX)]
. Sed jam redeamus
ad coeptam similitudinis demonstrationem. Nam
si vis, si benevolentia non deest cordis tui, satisfactum
esse esse potest, ut jam non quaeras cur
Deus fidem sterilem tandiu esse permiserit, et interim
legem admiserit secundum similitudinem

sterilitatis Sarae, propter quam pater Abraham ad
ancillam ingressus est, domina deprecante. Nam
illud magis mirandum est in gloriam fidelis Dei,
quod tandem fecit sicut promiserat, tot vel tantis
malis offensus ab ipsis quorum patribus promiserat.
JUD. Jam de illa similitudine satis dictum est.
Quid inde amplius dicere habes?
CHRIST. Scio quia jamdudum audire vix sustines,
et vereor ne, dum cupio tibi sublevare velamen
vultus Moysi, ut videas claritatem ejus, effugias
sicut fugiebant patres tui, 343 cum viderent
splendidam faciem ejus nondum velatam, et timebant
propius accedere. Totam similitudinem tibi

volo aperire usque ad illud: Ejice ancillam et
filium ejus; non enim erit haeres filius ancillae,
cum filio meo Isaac [(Gen. XXI)]
. Illa videlicet ancilla
concepisse se videns despexit dominam suam,
et lex postquam subintravit, occasionem carnali fecit
multitudini ut contemneret, et pene oblivioni
daret justitiam fidei, putans se justificari posse ex
operibus legis. Unde et tu cum superius te interrogarem
per quid Abraham justificatus fuerit, dicere
nescisti, usque adeo propter ancillam legem neglexisti
dominam fidem, ut ne saltem unquam fuisse
illam meminisses, nisi tibi impegissem sententiam
irrefragabilem et veram: Credidit Abraham Deo, et
reputatum est illi ad justitiam [(Gen. XV)]
. Deinde sequitur: Ecce, ait Abraham, ancilla in manu tua est,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.