PL 170, col. 587

Dialogus inter Christianum et Judaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam
iniit?
[(Gen. XVI.)]
Quidquid egerint probi judices
Israel regesque fideles, cohibendo populum ab illicitis,
afflictio fuit ancillae illi; idcirco fugit. Initium
fugae fuit in eo quod vitulum unum in deserto post
exitum de Aegypto sibi formavit, et sculptile illud
adoravit, gaudens quod in illius cultu comedere et
bibere, et deinde ludere vacaret sibi. Consummatio
autem ejusdem fugae in eo fuit quod decem tribus,
scissae a domo David, etiam duos vitulos fecerunt
sibi. Sed ecce angelus Domini: Agar, inquit, ancilla
Sarai, unde venis? Vel quo vadis? Quae respondit:
A facie Sarai dominae meae ego fugio: dixitque ei
angelus Domini: Revertere ad dominam tuam, et
humiliare sub manu ejus [(ibid.)]
. Nonne similiter sermo

Domini per prophetas revocavit, et revocare
non desiit per prophetas populum refugum a cultu
vitulorum et Baal, caeterorumque daemoniorum, ad
cultum Dei sui? Vix tandem effecit ut tribus Juda
rediret ad cultum Dei sui; nam decem tribus scissae
per Jeroboam a domo David nunquam recesserunt a
cultu vitulorum, quos Jeroboam fecit; propter quod
in Assyrios translatae sunt captivitate indissolubili.
Hinc Osee Doninus ipse dixit: Quia non addam ultra
misereri domui Israel; sed oblivione obliviscar
eorum, et domus Juda miserebor [(Ose. II)]
. Profecto
quando tribus Juda poenitentiam egit, et de Babylonica
captivitate reversa templum et civitatem reaedificavit,
tunc ancilla ad dominam suam rediit, et
sub manu ejus humiliata est. Tandem libera peperit

Isaac, id est fides nobilissima et princeps ex utero
Virginis Mariae Jesum Christum de Spiritu sancto
conceptum enixa est. Quo facto vidit Sara filium
ancillae ludentem cum Isaac filio suo? dixitque ad
Abraham: Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non
enim erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac.
Sed nimirum vidit liberrima fides carnalem Judaismum
ludentem, id est illudentem, imo persequentem
Christum, Christi apostolos, et ecce electus est
cum lege sua populus secundum solam carnem Judaeus,
ut non sit haeres in regno Dei, ejectus quoque
de loco terrenae possessionis, ut non vacet ei
ludere, id est persequi libertatem fidei.
JUD. Si ita est, ut dicis, magna mihi est in Christum
tuum causa odii. Nam secundum affectatam

similitudinem quam introduxisti, adventus ejus causa
mihi est totius mali, causa excidii, captivitatis et
dispersionis et longissimae captivitatis. Populus, antequam
iste veniret, eram Dei; nunc jam autem nec
populus, nec Dei sum, ut tibi videtur; nimis ergo
male mihi propter adventum ejus.
CHRIST. Falsum est. Non propter adventum ejus
populus esse desisti, imo propter adventum ejus
diutius populus fuisti. Nam propter eum ut nasceretur,
ut esset unde illo nascente promissio impleretur,
reservatus es tu, reservata est tribus Juda,
cum decem tribus perpetuae captivitati adjudicarentur,
et reaedificata est civitas tua Jerusalem, unde
venire oportebat tantam salutem juxta illud: Quia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.