PL 170, col. 588
Dialogus inter Christianum et Judaeum (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne
de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem [(Isa. II)]
.
Nunquid enim minus peccaverat illud tua
terrena Jerusalem, quam Samaria? Imo plus peccasse
arguitur per prophetam, dicente Domino ad
ipsam Jerusalem: Vivo ego, quia non fecit Sodoma
soror tua, sicut fecisti tu, et Samaria dimidium peccatorum
tuorum non peccavit, sed vicisti eas in sceleribus
tuis, et justificasti sorores tuas in omnibus
abominationibus tuis quas operata es [(Ezech. XVI)]
.
Depone ergo magnitudinem odii et iracundiae, de
qua Psalmista loquitur in persona Christi: Et in iracundia
terrae loquentes dolos cogitabant [(Psal. XXXIV,
v. XX)]
, quia non propter adventum ejus perdidisti
terram tuam; imo propter eum, ut eo nascente
veritas Dei, qui repromiserat Abrahae et juraverat
fideli David, adimpleretur, tu diutius possedisti eam,
quam decem tribus non injustiores, imo justiores te
possiderunt Samariam.
JUD. Superius dixisti quia praecepta et judicia,
quae ante reatum vituli data sunt, praecepta et judicia
justitiae fuerunt; et quia per prophetam de illis
Deus dixit: Et dedi eis praecepta mea, et judicia
mea ostendi eis, quae faciens homo vivat in eis [(Ezech.
XX)]
. Nonne inter illa prima praecepta justitiae praeceptum
est de observatione Sabbati? Sic enim Deus
dixit: Memento ut diem Sabbati sanctifices. Sex diebus
operaberis et facies omnia opera tua; septimo autem
die Sabbati Domini Dei tui non facies omne opus,
tu, et filius tuus, et filia tua, servus tuus, et ancilla
tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas
tuas. Sex enim diebus fecit Deus coelum et terram,
mare, et omnia quae in eis sunt; et requievit Deus die
septimo. Idcirco benedixit Dominus diei Sabbati, et
sanctificavit illum [(Exod. XX)]
. Quare ergo vel Sabbatum
non custodis? quare praeceptum istud contemnis,
unum de decem praeceptis quae scripsit in
tabulis lapideis digitus Dei?
CHRIST. An quia non sabbatizo tecum, transgredior
praeceptum, et nullum habeo Sabbatum? imo
si sabbatizarem tecum, incurrerem Dei odium; dixit
enim Deus in Isaia, et ego jam tibi memoravi longe
supra: Neomeniam, et Sabbatum et festivitates alias,
Kalendas vestras, et solemnitates vestras, odivit anima
mea. Facta sunt mihi molesta [(Isa. I)]
. Recessi
ergo a tuo Sabbato, et assumpsi mihi meliorem sabbatismum,
ut sabbatizem primam Sabbati, qua die
Christus meus resurrexit, cujus sanguine tu Sabbatum
tuum cruentasti, et odibile Deo fecisti. Parasceve
enim erat Paschae tui; aderatque magnus ille dies
Sabbati, quando sacrilegium illud consummaverunt
patres tui.
JUD. Non primum Sabbati, sed ipsum Sabbatum
Deus sanctificavit; non primo diei, sed septimo Deus
benedixit; idcirco benedixit, quia in illo requievit.
CHRIST. Quid intelligis in appellatione illius diei
septimi; putasne solum spatium ab ortu usque ad
occasum solis? Si nihil amplius intelligere vis, ego
dico tibi quia non septimus, sed quartus erat ille
dies ab eo die quo solem istum visibilem Deo fecit.