PL 171, col. 1481

Epistolae (Marbodus Redonensis), J. P. Migne

simplici quadam et indiscreta securitate non colloces.
Nam et in parietibus construendis, non materiae
tantum, sed et aptae compositionis habenda est ratio.
Alioquin quae per se bona erant, incipiunt male composita
displicere. Sic et in verbis non tantum qualia
proferantur, sed et qualiter, et quando vel apud quos
orator peritus attendit. Decet autem professionem
tuam, charissime, qui fortissimae philosophiae in te
ipso proposuisti exemplum, nihil in verbis aut factis
ostendere quod sacris auctoritatibus possit inveniri
contrarium, vel unde, qui aedificari poterunt, offendantur.
Dicit enim Apostolus: « Sine offensione
estote Judaeis et gentibus, et Ecclesiae Dei [(II Cor.
X, 32)] ; » et alibi: « Ne ergo blasphemetur bonum
nostrum [(Rom. XIV, 16)] . » Ideo sollicita intentione

vitam sermonesque tuos circumspice,, ut nullam
des occasionem adversario maledicti gratia. Meminisse
debes coelestium animalium, in quorum es numero
computatus, quae oculis plena describuntur
ante et retro. Nam et ipse Evangelium Christi circumferens,
super quadrigas Aminadab conscendisti.
Vide ergo, fili, ne, dum nimium de tua confidis sanctitate,
infirmioribus membris offendiculum fias, aut
scandalum, et pereat infirmus in sua conscientia frater,
pro quo Christus mortuus est. Sed ne videar
generaliter persequens in te non tam notanda corripere
quam in quolibet corripienda notare, quae circa
te plurimos scandalizant specialiter designabo, ut
si culpam cognoveris, emendare non negligas. Sin
minus contrariae opinionis errorem rationabili satisfactione

dissolvas. Mulierum cohabitationem, in quo
genere quondam peccasti, diceris plus amare, ut qui
antiquae iniquitatis contagium [ supp. incurristi],
novae religionis exemplo circa eamdem materiam
studeas expiare. « Has etenim solum communi accubitu
per noctem, ut referunt, accubante simul et
discipulorum grege, ut inter utrosque medius jacens,
utrique sexui vigiliarum et somni leges praefigas. »
Has peregrinationis tuae loquuntur esse pedissequas,
et disputanti tibi jugiter assidere. Sed et diversis in
locis et diversis in regionibus non parvum te asserunt
habere numerum feminarum per xenodochia
et diversoria divisarum, quas maribus non impune
permistas, ad pauperum et peregrinorum obsequi

deputasti. Quod quam periculose sit factum, ut compendiose
dicam, vagitus infantium prodiderunt.
In hoc ergo capitulo conversationem tuam plurimi
reprehendunt, nec solum 1406 ecclesiasticae, sed
et vulgares personae, quippe cum divinae et humanae
leges huic societati manifeste reclament. Initium
enim peccati a muliere factum est, et per illam
omnes morimur; unde si peccatum volumus declinare,
causam a nobis debemus amputare peccati.
Nam, teste Scriptura: « Qui amat periculum, incidet
in illud [(Eccli. III, 17)] . » Et tu quando laxans
retia in capturam, concludis piscium multitudinem
copiosam, sed iterum pisces trahere diceris et serpentes,
qui naturam mortiferam facile mutare nor
possunt; quos impune tractare non possis, quarum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.