PL 171, col. 1482

Epistolae (Marbodus Redonensis), J. P. Migne

aspectus non potest esse innoxius; quas videndo,
non terror, sed concupiscentia generatur. De quibus
Scriptura: Morbos aspides sibilant, et mulier fundit
concupiscentiae pestilentiam. Quam Salomon sic
comparat, dicens: « De vestimentis procedit tinea,
et a muliere iniquitas viri [(Eccli. XLII, 13)] . » Item:
Mulier pretiosam viri animam capit. Cave ergo ne
te captivet. Non est diu tutum vicino serpente dormire.
Quod si te vigilare responderis, et circa tui
custodiam indeffessas excubias celebrare, tales serpentes
et vigilantibus solent vulnus infigere. Quippe
quae solo aspectu blandum medullitus virus infundunt,
et insatiabili pruritu mentis arcana sollicitant.
Remove, obsecro, hujusmodi temperamenta, quae,
etsi animam tuam per consensum non vulnerant,

sine dubio tamen famam tuam commaculant, religionem
infamant. Inde Augustinus: « Pejus est quam
moechia continentiam habere criminosam, et infamem
facere sanctimoniam. » Sed unde scire possumus
utrum et tibi communitas ista non noceat?
Nam, sicut dicit Hieronymus: « Periculose tibi ministrat
cujus vultum frequenter attendis. » Et iterum:
« Non debes in praeterita castitate confidere, quia
nec Davide sanctior, nec Salomone potes esse sapientior,
quos scimus per mulieres cecidisse. » Quod
si corpore non fornicaris, procul dubio inter mulieres
habitans, diu castus esse non potes. Neque
enim tu de illo impassibili es eunuchorum genere
qui sic nati sunt, qui utique mercedem non habent,
sed de illis potius esse contendis qui seipsos castraverunt

propter regnum coelorum, de quibus dicitur:
« Dabo illis locum nominatum in domo mea,
et in muris meis, et nomen melius a filiis et filiabus [(Isai. LVI, 5)] .
» Hi ergo certamen habent, et absque
magno labore illicitum carnis appetitum, etiam absentibus
feminis, superare vix possunt. Quid si ad
stipulam ignis accesserit? Noxium peccato suscitabit
incendium, vel certe pondus certaminis aggravabit.
Est autem nimis absurdum, teste Augustino,
ut arctari quis cupiat ad laborem, cui delicatius offertur 1407
triumphare. Nam si quisquam sibi
proponat et dicat: Habere volo quod vincam; hoc
est dicere: vivere desidero sub ruina. Utquid sibi
adhibuit mulierem, qui ducere contempsit uxorem?

Qui carnem non manducat, ut quid habitationem
suam carnis apparatibus implet? Et qui vinum non
bibit, quid vini oblectatione perfruitur? Quasi non
aliquoties habendo nec gustando, copia animus
esculentis pascatur, et vini sola fragrantia saepius
cupiditas suscitetur. Quid per hypocrisim vult ab
hominibus dici abstinens, et in secreto carnibus et
ebrietate distendi? Habent multi divitias, quas suis
usibus negant, sed pro cupiditate eas conservant,
quibus si nulla cupiditas inhaesisset, nec cupiditatis
insignia possiderent. At vero quia cupiditate possessi
sunt, perfruuntur animo quod usu non tangunt.
Ita is qui despexit vinculum nuptiarum, et aliter
vinculis femineis obligatur, quamvis nullo concubitu
misceatur desiderio tamen, visu, colloquio,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.