PL 171, col. 1485
Epistolae (Marbodus Redonensis), J. P. Migne
Cujus te participem fore timendum est,
juxta quod Dominus dicit: « Vae vobis, scribae et
Pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et aridam,
ut faciatis unum proselytum; et cum factus fuerit,
facitis illum filium gehennae [(Matth. XXIII, 15)] . »
Si autem pro uno, proselyto facientibus, quid debetur
tales plurimos facienti? Nam, si unius damnatio
plures condemnat, multo amplius plurium perditio
redundat in unum. Tuorum autem proselytorum
tantus est numerus, ut eos gregatim videamus per
provincias discurrentes barbarum prolixitate notabiles,
nigerrimis vestibus adopertos, qui per agros,
ut dicitur, calceati, in urbibus vero et in vicis nudis
pedibus gradiuntur. A quibus si quaeritur causa,
homines magistri se esse respondent, nec addere
solent 1410 cujus, ut scilicet absoluta responsio,
de tua pronuntiet excellentia. Et id quidem satis
constat homines illos esse, et secundum hominem
ambulare. Sed absit hoc eos a tuo habere magisterio,
ut sic agant, vel sic loquantur quomodo mundus
novit. Maluimus enim eorum culpas tuae imputari
negligentiae, quam tua auctoritate muniri. Taceo
de juvenculis, quas, sicut dixi, sine examine
professas mutata veste per diversas cellulas protinus
inclusisti, quarum rudimentis, vel si regulari custodia
cingerentur, non modice timendum erat. Hujus
igitur facti temeritatem miserabilis exitus probat:
aliae enim, urgente partu, fractis ergastulis elapsae
sunt; aliae in ipsis ergastulis pepererunt. Quod utique
non accidisset, si tua prudentia exitus rerum
metiretur; imo si verba Domini diligenter attenderes,
quibus in imponendis oneribus metiendas docet
portantium vires, apta similitudine demonstrans:
Haec est illa famosa epistola, quam nonnulli inter
litteratos nominatissimi censuerunt a Marbodo 1411
inscriptam fuisse B. Roberto de Arbrissel,
celebris et regalis monasterii Fontis Ebraldi piissimo
fundatori. Alii inter illos non minus perspicui,
supposititiam arbitrati sunt; quorum controversiam
absit ut dirimere definitive audeamus. Quid
tamen de illa potuerimus addiscere, benignus lector
non dedignabitur accipere. Et quidem non defuere
qui illam Hildeberto nostro tribuendam duxerunt,
eo maxime quod in ms. Victor. n. 272 inter Hildebertinas
inveniatur, nullam aliam opinionis suae rationem
proferentes. Observandum tamen illam omnino
nltimam et post omnes alias collocari, nec ibi
ullum in capite verbum, nec ullam notam exaratam,
qua conjici possit cujus sit auctoris, nec ullam etiam,
quae denotet nomen ejus cui directa sit. Sic enim
absolute a titulo incipit: Reprehendit quemdam, cujus
religio suspecta habebatur. Deinde incipit sic: Servo Dei non solum recte offerre, sed etiam,
etc.
Ibi autem nullius omnino nomen, nec nota nominis
apparet, quod tamen in aliis epistolis nunquam fere
deest; ut inde non facile divinandum sit vel quis
scribit, vel cui scribitur. Cur ergo illa Hildeberto
ascribatur non video, nec etiam cur Roberto potius
quam alteri directam animadverto. Merito igitur ab
amanuensi Hildebertinis spontanee subjectam, eo
potiori jure superadditam suspicarer: quo certum
est Hildebertum continuam semper cum B. Roberto
coluisse amicitiam, cujus sacrum ordinem suo et