PL 171, col. 1486

Epistolae (Marbodus Redonensis), J. P. Migne

« Nemo, inquit, mittit vinum novum in utres
veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur.
Et nemo assumit incisuram panni rudis ad
vestimentum vetus; alioquin aufert supplementum
novum a veteri, et major scissura fit [(Matth. IX,
17)] . » Ita ergo contigit et his miseris mulierculis,
quibus nondum per longam experientiam vita veteri
exutis, repente novae professionis praecepta commisisti.
Quarum tumentibus uteris scissa sunt vestimenta,
contemptis praeceptis; multo pejor facta est
animarum scissura. Effuso partu rupti sunt uteri,
spreto mandato perierunt utres. Non enim capiebat
vetustas novum tantae virtutis fervorem. Ergo et
super hoc exitu tua culpatur religio, quia in introitu
non est habita mater virtutum discretio. Unde tibi,

frater, praesentibus periculis erudito major in posterum
circa hujusmodi est adhibenda diligentia,
maxime erga Deum dirigenda cum supplicatione
devotio, ut idem Deus et « Dominus custodiat introitum
tuum et exitum tuum, ex hoc, nunc et usque
in saeculum [(Psal. CXX, 8)] . » Ultimum, sed a primo
non discrepans, tuae, ut putatur, reprehensionis
capitulum est. De professione vitae canonicae et stabilitate
loci prioris, susceptaque cura regiminis
super fratres ibidem professos: quae omnia propter
sorores diceris contempsisse. Super quo vel rationabilem
a tua fraternitate petimus responsionem, vel
certam tibi timemus damnationem. Et in hac quidem
parte multa contra te suppetit copia dicendorum,
sed nos pro te dicenda maluimus exspectare.

Orantem pro nobis sanctitatem tuam Christus custodiat,
dilectissime frater.
ADNOTATIO IN SUPERIOREM EPISTOLAM.

amicorum suorum patrocinio ab ipso initio fovit:
cujus a Petronilla prima Fontebraldi abbatissa patronus
exoptatus et impetratus est. a summo pontifice
Honorio II, cujus res et negotia Anglorum regi
Henrico I pathetice commendavit, et cujus jura plusquam
quadraginta diplomatibus ab ipso subsignatis
munivit, quae in ipso Fontebraldensi archivo diligenter
et religiose asservantur.
Controversiam autem dirimere videtur elegans
illud epitaphium, quo Hildebertus B. Roberti memoriam
decoratam voluit; et hoc autem e ms. Regio,
n. 274, qui fuerat olim celebris monasterii Elnonensis,
seu S. Amandi, quingentorum circiter annorum,
et optimae notae; quod supra inter Hildeberti carmina
retulimus ex integro pag. 1320. In hoc autem
B. Robertum describit ut carnis hostem infensissimum,
cujus
Attrivit lorica latus, sitis arida fauces;
Dura fames stomachum, lumina cura vigil.
Indulsit raro requiem sibi, rarius escam;
Pascebat fauces gramine, corda Deo.
Legibus est attrita caro dominae rationis;
Et sapor unus eis, et sapor ille Deus.
Quis est qui hominem tot austeritatibus carnem
macerare solitum, vel modicum incontinentiae suspicetur,
vel illius novi martyrii reum, quod illi Goffridus
Vindocinensis (siquidem genuina sit ejus epistola)
exprobravit viro sancto, quem Hildebertus in
eodem epitaphio cum B. Petro Pictaviensi, in exsilio

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.