PL 171, col. 345

Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne

proximi. Qui altero eorum caret, claudus est. Adam
vero claudicavit, quia nimium uxorem dilexit, sed
ab amore Dei se retraxit. Deum non dilexit, cujus
mandatum neglexit. Uxoris amorem Dei amori praetulit,
cum libentius uxoris persuasioni quam Dei
obedivit voluntati. Itaque claudicavit. Mutus vero
fuit in confessione peccati, quia non solum non
confessus est peccatum, sed excusare coepit malefactum,
dicens: « Mulier, quam dedisti mihi, dedit
mihi de ligno, et comedi [(Gen. III, 12)] . » Cum enim
ait: « Mulier, quam dedisti mihi, » in mulierem
culpam convertit, et Deum etiam infamare voluit,
in hoc verbo quod dedit.
Audistis, fratres, quomodo Adam surdus, caecus,
claudus et mutus effectus est. In haec eadem vitia

genus humanum devolutum erat, antequam Christus
in mundum venisset. Adeo homines excaecati
erant, quod idola colerent. Unde Apostolus: « Evanuerunt
in cogitationibus suis; et obscuratum est
insipiens cor eorum. Et quia non probaverunt Deum
habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum
sensum [(Rom. I, 21, 28)] . » Surdi erant juxta hoc
quod Isaias ait: « Incrassatum est cor populi hujus,
et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt,
nequando oculis videant, et auribus audiant [(Isa. VI, 10; Matth. XIII, 15)] .
» Et iterum: « Domine,
quis credidit auditui nostro? [(Rom. X, 16)] . »
Et Psalmista: « Furor illis secundum similitudinem
serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis
aures suas [(Psal. LVII, 5)] . » Et iterum: « Et non

audivit populus meus vocem meam, et Israel non
intendit mihi [(Psal. LXXX, 2)] . » Claudicaverunt male 213
operando, juxta illud: « Omnes declinaverunt,
simul inutiles facti sunt; non est qui faciat
bonum, non est usque ad unum [(Psal. XIII, 3)] . » Et
iterum: « Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni
inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis [(Psal. XVII, 46)] .
» Multi facti sunt, tacendo peccata,
juxta hoc quod de se ait David: « Quoniam
tacui, inveteraverunt ossa mea [(Psal. XXXI, 3)] . »
Haec omnia, fratres charissimi, sanavit medicus
coelestis. Caecos illuminavit, cum aperuit sensus hominum
ut intelligerent Scripturas, et cum Patrem
suum annuntiavit mundo, juxta hoc quod ipse ait:
« Pater, manifestavi nomen tuum hominibus (Joan.

XVII, 6), » quia primus erat in mundo, et mundus
eum non cognovit. Haec est illuminatio, quam postulat
David, dicens: « Illumina oculos meos, ne
unquam obdormiam in morte, ne quando dicat inimicus
meus: Praevalui adversus eum [(Psal. XII, 4)] . »
Aures aperuit, cum clamabat: « Qui habet aures
audiendi, audiat [(Matth. VII, 16)] . » Et gentilis populus
habuit aures apertas, cum praedicationem ejus
libenter suscepit, juxta hoc quod ipse ait per David:
« Populus, quem non cognovi, servivit mihi,
in auditu auris obedivit mihi [(Psal. XVII, 45)] . » Et
haec sunt quae promisit propheta, cum ait: Tunc
aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt.
Sequitur:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.