PL 171, col. 346

Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne

Tunc saliet sicut cervus claudus. Claudi erant, ut
diximus, quia recte non incedebant, bonis operibus
non vacantes; sed gressus hominum direxit, cum
corda eorum ad viam coelestis patriae direxit.
Corda directa sunt, cum neque ad dexteram, neque
ad sinistram divertunt. Dextera est misericordia
Dei. Sinistra autem est desperatio. Unde ait Isaias:
« Haec est via, ambulate in ea, neque ad dexteram,
neque ad sinistram divertentes [(Isa. XXX, 21)] . » Judas
et diabolus, qui desperaverunt, ad sinistram
diverterunt. Origenes vero, qui nimium confidendo
in misericordia Dei, praedicavit diabolum salvandum
esse, idque post mille annos, nimis ad dexteram
exorbitavit. Itaque medius callis sequendus est, ut
neque desperent homines, neque confidentes in misericordia,

licenter peccent. Hujus rei figura est,
quod arca foederis, cum e regno Philisthinorum reduceretur
in locum suum, vaccae duae divertentes
ducebant in plaustro per directam viam, ita quod
non declinabant, neque ad dexteram, neque ad sinistram [(II Reg. VI, 10)] .
Arca est Ecclesia. Duae
vaccae sunt praedicatores Judaeorum et gentilium,
qui altos lacte pascunt, et Ecclesiam ducunt. Ideo
David ait: « Beneplacitum est Deo super timentes
eum, et in eis qui sperant in misericordia ejus [(Psal.
CXLIX, 4)] . » Utrumque posuit, spem et timorem.
Spes sine timore praesumptio est; timor sine spe
desperatio est. Timor aufert nimiam securitatem,
ne nimis adhaereat dexterae. 214 De hac via recte
ait Joannes: « Parate viam Domini; rectas facite

vias Dei nostri [(Isa. XL, 4; Luc. III, 4)] . » Sed in hac
recta via saliendum est, unde dicitur: Et saliet sicut
cervus claudus, Cum venerit ad loca spinosa et
luctuosa [ f. lutosa], transiliet. Similiter, peccator,
si occurrerit tibi amor divitiarum, quae pungunt sollicitudine,
si tactus amore luxuriae, vel alicujus voluptatis
fetidae, transiliendo dimitte. Cervus deserit
valles, et ascendit montes. Tu desere terrena, et
pete coelestia. Inde ait Dominus per David: « Qui
perfecit pedes meos tanquam cervorum, et super
excelsa statuens me [(Psal. XVII, 32)] . » Cervus senescens
devorat serpentem, et tum nimio ardore
currit ad fontem, post cujus potum deponit veterem
pellem, et cornua, et rejuvenescit. Sic, peccator,
occide serpentem, et curre ad fontem, id est ad

Christum, et depone veterem hominem, id est superbiam,
ut dicas cum David: « Quemadmodum
desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat
anima mea ad te, Deus [(Psal. XLI, 1)] . » Sequitur: Et aperta erit lingua mutorum.
Cum enim clamaret
Christus: « Agite poenitentiam [(Matth. III, 2)] , »
prius erubescebant confiteri peccata sua, tunc poenituerunt;
confessione peccata sua detexerunt.
Clamavit veniam Maria, quae prius muta erat. Clamavit
veniam latro in cruce, qui prius tacebat.
Ecce muta locuta est; ecce mutus locutus est.
Ostendimus quid utilitatis adventus summi medici
mundo intulit. Completa est prophetia, venit medicus,
aegrotos curavit. Sed quae utilitas nobis salus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.