PL 171, col. 372

Sermones (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne

I, 16). Accepimus scilicet gratiam glorificationis pro
gratia justificationis; gratiam patriae pro gratia
viae; et huic illa aequatur, quia qui in praesenti donatur
majori gratia, in futuro [majori] coruscabit
gloria. Pretiosus igitur est et probatus lapis iste,
super quem « oculi septem sunt, ut ait Zacharias [(Zach. IV, 10)] ,
quia in eo septiformis gratiae plenitudo
requievit, secundum illud Isaiae: « Et requiescet
super eum spiritus sapientiae et intellectus [(Isa. XI, 2)] .
» Hae sunt septem mulieres, quae apprehendunt
virum unum, id est Christum. Septem dona,
quae mulierum speciem tenent, dum eorum infusione
filii adoptionis Deo generantur; hae autem dicuntur
apprehendere Christum, ut scilicet firmiter teneant
et non dimittant. Omnes alios quasi transeunt usque

ad Christum, et nullum apprehendunt patriarcharum
et prophetarum. Non enim homo alius qui non
peccat. In omnibus aliis spiritus tribulationis habet
hospitium, non mansionem quietis. Fuit enim in
prophetis et in aliis justis; sed, quia puri erant
homines et peccatores, in eis fuit, sed non mansit.
Eos inhabitavit, sed non replevit. Ideoque de solo
Christo [dicitur] in Evangelio: « Super quem videris
Spiritum ascendentem et manentem [super eum],
hic est qui baptizat [in Spiritu sancto] [(Joan. I, 33)] . »
Hic est lapis angularis, qui licet ab aedificatoribus,
id est Scribis et Pharisaeis suam justitiam constituere
volentibus, sit reprobatus, factus est tamen in
caput anguli, duos parietes, scilicet Judaeorum et

gentium in se angulari lapide jungens. Quod bene
facere potuit qui est praecisus de monte sine manibus,
id est de gente Judaeorum natus, non cupidine,
sed solo Dei munere. Judaicus enim populus ab
antiquo adoptionis praerogativa, quasi populus peculiaris
et primogenitus appellatus est, et comparatur
monti. Crevitque hic lapillus in montem magnum,
et occupavit faciem terrae: de quo Isaias:
« Et erit in 241 novissimis diebus praeparatus
mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur
super colles, et fluent ad eum omnes gentes [(Isa. II, 1)] .
» Ut enim Christus dicitur Rex regum,
et Sanctus sanctorum, ita et mons montium, omnes
consortes suae gratiae sapientia et virtute superans,
qui de fornace Aegypti ferrea, ubi tribulatione et

dolore vexabantur, educere in sanctam solitudinem
venit. « Deus Hebraeorum vocavit nos, ut eamus
viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus
Domino Deo nostro, ne forte accidat nobis
pestis aut gladius [(Exod. V, 3)] . » Filius hominis est
Deus Hebraeorum, qui et ipse Hebraeus, id est transitor,
pro nobis fieri voluit; exsultavit enim ut
gigas ad currendam viam.
Merito ergo Deus Hebraeorum, id est transitor
eorum scilicet qui non haerent in via, sed posteriorum
obliti in anteriora cum Apostolo se extendunt,
qui de Aegypto hujus mundi nos vocavit, ut eamus
[viam] trium dierum in solitudinem. Triduo itinere
de Aegypto proficiscimur, si dicta, facta, cogitationes

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.