PL 171, col. 1301
De Machabaeis (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne · De S. Vincentio (Hildebertus Cenomanensis), J. P. Migne
Castus amor legum movet in nos praelia regum,
Regibus iratis, confidite, ne timeatis;
Fortis bellator Deus vobis auxiliator.
Gens mea, ne spernas ritus legesque paternas,
Saecula perlustra; tunc cognosces quia frustra
Nemo Deum credit, nec ab ejus lege recedit.
Abraham tentatus fuit, et tentando probatus:
Joseph mendicus, patiens tamen atque quietus,
Peccatum sprevit, sed ob hoc sua gloria crevit.
De Phinees nostis, quia luxuriae fuit hostis,
Quo confirmatus fuerit sibi pontificatus.
Jesus confortans populum, requiemque reportans,
Plus aliis vixit, solemque sua prece fixit.
Dum bene confidit, fieri Caleb omnia vidit.
Eliae pietas falsos perimendo prophetas,
Dum zelat velum, meruit conscendere coelum.
Quis Deus est vester Deus approbat; indicat Esther
In libris, veterum vivit pietas mulierum.
His informati, mea dulcia pignora, nati,
Aspera quaeque pati sitis pro lege parati,
Consiliique boni primatum do Simeoni,
Delectusque meus fera bella gerat Machabaeus.
Dispositis rebus, consummatisque diebus,
Vir justus moritur, juxtaque patrem sepelitur.
Cum planctu magno legum custode sepulto,
Quam nimis insanus praeses fuerit Dacianus,
Ex scelerum gestis illius scire potestis.
Hic apud Hispanos ritus recolendo profanos
Jusserat inquiri si forte queant reperiri
Qui Christum credant, nec ab hoc errore recedant.
Hos graviter plecti praeceperat ac [ f. aut] cito flecti.
Lex quae celatur nihil est, valet ut videatur
Utque magis praesit communis, et in medio sit.
Lumen erat mundi Vincentius: iste recondi
Turpe nefasque putat, ideoque latere refutat.
Sic voluit dici Deus, utpote nomen amici.
Nam vere vicit sicut passio sua dicit,
Cum satis attritam solvit sine sanguine vitam,
A lecto molli meruit super aethera tolli.
Notitiam Christi dederat Valerius isti,
Quo doctore bono, duce, praesule, patre, patrono
Vincendum didicit mundum quem postea vicit.
Doctrina clarus, sapiens, et ob hoc sibi carus,
Accepta cura super ecclesiastica jura
Pro sene supplebat quod de sene deficiebat.
Caesaris Augusta, quae relligione vetusta
Propter factorem retinet factoris honorem,