PL 172, col. 1111

Elucidarium (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

inseparabilia, ut si velis inde splendorem segregare,
prives mundum sole; et si iterum calorem tentes
sejungere, careas sole. In ignea igitur substantia
intellige Patrem, in splendore Filium, in calore
Spiritum sanctum.
2. De nominibus Patris, Filii, et Spiritus sancti.
D. Quare vocatur Pater?--M. Quia ipse est fons
et origo, a quo omnia procedunt, cujus sapientia
Filius appellatur.
D. Quare Filius?--M. Quia ut splendor a sole,
ita a Patre generatur. Amborum autem amor Spiritus
Sanctus nuncupatur.
D. Quare Spiritus sanctus?--M. Quia de utroque
aeternaliter procedens, quasi ab eis spiratur. Illa
itaque vis Divinitatis, quae omnia creando patrat,

Pater vocatur; illa autem quae omnia continet ne in
nihilum dissolvantur, Filius appellatur; illa vero
quae omnia inspirando vivificat et ornat, Spiritus
sanctus nuncupatur. Ex Patre omnia, per Filium
omnia, in Spiritu sancto omnia. Pater memoria, Filius
intelligentia, Spiritus sanctus voluntas intelligitur.
D. Cum omnipotentia et summa clementia de Patre
praedicetur, quare non mater vocatur?--M.
Quia generatio principaliter a Patre procedit.
D. Cum vero veritas, vel sapientia, de Filio dicatur,
cur non filia appellatur?--Quia Filius similior
est Patri quam Filia.
D. Cur Spiritus sanctus amborum Filius non dicitur,
ut unus esset Pater, et alter, mater?--M.

Quia simul et aequaliter ab utroque procedit, et
ipse est vinculum totius Divinitatis.
3. De Dei habitatione ac loco.
D. Ubi habitat Deus?--M. Quamvis ubique potentialiter,
tamen in intellectuali coelo substantialiter.
D. Quid est hoc?--M. Tres coeli dicuntur:
unum corporale, quod a nobis videtur; aliud spirituale,
eo quod spirituales substantiae, scilicet angeli,
in eo habitare creduntur; tertium intellectuale,
in quo Trinitas sancta a beatis facie ad faciem contemplatur.
D. Quomodo dicitur Deus in omni loco totus esse,
et simul et semper, et in nullo loco esse?--

M. In omni loco totus esse ideo dicitur, quia in
nullo loco impotentior est quam in alio; ut enim in
coelo, sic potens est in inferno. Simul esse dicitur,
quia eodem momento, quo in Oriente, eodem cuncta
disponit in Occidente. Semper autem in omni loco
esse praedicatur, quia in omni tempore cuncta moderatur.
In nullo loco esse dicitur, quia locus est
corporeus: Deus autem incorporeus, et ideo illocalis.
Idcirco nullo loco continetur, cum ipse contineat
omnia: in quo vivimus, movemur, et sumus [(Act. XVII,
28)]
. In hoc enim differt Deus ab aliis creaturis spiritualibus,
quae proprietate substantiae finiuntur,
et loco tenentur, ut angelus qui assistebat Apostolo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.