PL 172, col. 1112

Elucidarium (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

in Asia oranti, non eodem tempore simul adesse poterat
alibi. Locale enim est, quod cum alicubi totum
est, non potest simul esse alibi. Illocale vero
est, quod simul est ubique totum, et hoc solius Dei
proprium.
4. De Dei scientia, et locutione.
D. Scit Deus omnia?--M. In tantum, ut omnia
praeterita, praesentia et futura quasi coram posita,
prospiciat. Et antequam mundum crearet, omnium
prorsus et angelorum et hominum nomina, mores,
voluntates, dicta, facta et cogitationes, ac si praesentialiter
adessent, praescivit: unde graece Theos, id
est omnia videns, dicitur.
D. Qualiter Deus loquitur angelis et hominibus?--M.
Angelis interna inspiratione, hominibus vero

per angelos.
D. Cum Deus sine initio fuerit, nunquid credendum
est quod ante creatum mundum quasi solitariam
vitam duxerit?--M. Scriptum est: Quod
factum est, in ipso vita erat [(Joan. I, 3, 4)]
. In quo
patet omnem creaturam semper fuisse visibilem in
Dei praedestinatione, quae postea visibilis ipsi creaturae
apparuit in creatione: ut artifex, qui vult
construere domum, prius tractat quomodo velit
quaeque disponere, et machina quae post surgit in
aedificio, eadem est quae prius stabat in ingenio.
Unde Deus dicitur non esse antiquior sua creatura,
tempore, sed dignitate.
5. Cur et quomodo conditus mundus, et quatenus omnia Deum sentiant.

D. Quae causa fuit ut crearetur mundus?--M.
Bonitas Dei, ut essent quibus gratiam suam impertiret.
D. Qualiter est factus?--M. Ipse dixit et facta
sunt omnia [(Psal. XXXII, 9)] .
D. Dixit sono verborum?--M. Dei dicere, est
Verbo, id est in Filio, omnia creare; unde dicitur: Omnia in sapientia fecisti
[(Psal. CIII, 24)]
.
D. Fuit mora in creando?--In ictu oculi, id est
quam cito possis oculum aperire, vel potius quam
cito acies aperti oculi possit lumen sentire.
D. Creavit per partes?--M. Omnia simul et semel
fecit, ut dicitur: Qui manet in aeternum, creavit

omnia simul [(Eccli. XVIII, 1)]
. Distinxit autem omnia
per partes sex diebus; tribus elementa, et tribus ea
quae sunt infra elementa. Prima itaque die fecit
diem aeternitatis, scilicet, spiritualem lucem, et
omnem creaturam spiritualem. Secunda die coelum,
quod spiritualem creaturam secernit a corporali.
Tertia die creavit mare et terram. Aliis tribus diebus,
fecit quae infra sunt. Prima die fecit diem
temporalitatis, scilicet, solem, et lunam, et stellas
in supremo elemento, quod est ignis. Secunda die in
medio elemento, quod est aqua, pisces et volucres. Et
pisces quidem in crassiori parte aquae reliquit; volucres
autem in tenulorem partem aquae, quod est

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.