PL 172, col. 1113
Elucidarium (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne
aer, sustulit. Tertia die bestias et hominem de ultimo
elemento, id est de terra, condidit.
D. Sentiunt elementa Deum?--M. Deus nihil
unquam fecit quod insensibile ei sit. Quae enim sunt
inanimata, nobis quidem sunt insensibilia et mortua;
Deo autem omnia vivunt, et omnia creatorem
suum sentiunt. Coelum quippe eum sentit, quia ob
ejus jussum incessabili semper revolutione circuit,
unde dicitur: Qui fecit coelos in intellectu [(Psal.
CXXXV, V)]
. Sol, et luna, et stellae eum sentiunt, quia
loca sui cursus invariabiliter servando repetunt.
Terra eum sentit, quia semper certo tempore fructus
et germina producit. Flumina eum sentiunt,
quia ad loca unde fluunt semper redeunt. Mare et
venti eum sentiunt, quia ei imperanti mox quiescendo
obediunt. Mortui eum sentiunt, quia ad ejus
imperium resurgunt. Infernus eum sentit, quia
quos devorat, eo jubente, reddit. Omnia bruta animalia
Deum intelligunt, quia legem ab eo sibi insitam
jugiter custodiunt.
6. De angelorum electione atque nominibus.
D. Quid est quod dicitur: Factum est Vespere et
mane? [(Gen. I, 5, 8.)]
--M. Vespere est finis jam
consummati imo ordinati operis, mane autem incipientis
vel potius ordinandi operis.
D. Apertius omnia edissere.--M. Primo igitur
Deus, ut praepotens rex, constituit sibi praeclarum
palatium, quod dicitur regnum coelorum, deinde
hunc mundum, in quo exitialem lacum, id est infernum,
constituit. Ad quod palatium praedestinavit
quemdam certum numerum electorum militum,
quem nec liceret excedi, et quem necesse esset compleri.
Porro hunc numerum voluit constare ex angelis
et hominibus. Ipsum autem numerum determinavit
in decem, novem quidem ordinibus angelorum,
et decimo hominum.
D. Quare novem angelorum?--M. Propter Trinitatem,
in novenario enim numero tenarius tertio
fit repetitus.
D. Quare uno hominum?--M. Propter unitatem,
ut unitas in Trinitate ab angelis et hominibus
laudaretur, coleretur, adoraretur.
D. Cur numerum electorum voluit ex angelis et
hominibus constare?--M. Quia duas principales
creaturas fecit Deus: unam spiritualem, alteram
corporalem. Voluit igitur ab utraque laudari, de
spirituali ab angelis, de corporali ab hominibus.
D. Quando facti sunt angeli?--M. Cum dictum
est: Fiat lux [(Gen. I, 3)]
.
D. Dixit haec verba Deus?--M. Non; sed per
haec verba illorum sublimis natura nobis insinuatur,
dum lux vocantur.
D. Quae est natura angelica?--M. Spiritualis
ignis, ut dicitur: Qui facit angelos suos flammam
ignis [(Hebr. I, 7)]
.
D. Habent nomina angeli?--M. Tanta scientia
est in angelis, ut non indigeant nominibus.