PL 172, col. 1115
Elucidarium (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne
D. Quare non creavit eos Deus tales, ne peccare
possent?--M. Propter justitiam, ut aliquod meritum
illorum esset, quod juste remunerari debuisset. Si
enim ita creati fuissent, ut peccare non possent, quasi
ligati essent, et inde meritum non haberent, quod
quasi coacti hoc facerent. Dedit enim Deus his
liberum arbitrium, ut sua sponte et vellent et possent
eligere bonum, et si hoc voluntarie eligerent,
juste in remunerationem acciperent, ne unquam
peccare possent.
D. Cum Deus praesciret eos tales futuros, quare
creavit eos?--M. Propter ornamentum sui operis.
Ut enim pictor nigrum colorem substernit, ut albus
vel rubeus pretiosior sit, sic collatione malorum
justi clariores fiunt.
D. Cur non creavit alios angelos pro eis?--M.
Alii angeli non debuerunt pro eis restitui sive creari,
nisi tales essent, quales illi fuissent, si permansissent,
non visa ulla poena peccantium: quod erat
impossibile, nam ut illi peccaverunt, mox in poenas
proruerunt.
9. De daemonum scientia et potestate; et bonorum angelorum confirmatione, forma, et dotibus.
D. Sciunt daemones omnia?--M. Ex angelica
natura inest eis plurima scientia, non tamen sciunt
omnia. Et quanto illorum natura est subtilior hominum
natura, tanto in omnibus artibus peritiores
sunt, quam ullus hominum. Futura nesciunt, nisi
quantum ex transactis colligunt, vel quantum Deus
eos sinit scire. Porro cogitationes et voluntates nemo
scit nisi Deus, et cui ipse voluerit revelare.
D. Saepe mala cogitatio pro perfecto opere nuncupatur.
Num haec ab illis ignoratur?--M. Imagines
phantasmatum a se immissas ab animabus concipi,
et in cogitationibus formari conspiciunt, quia
animas, quae lux sunt, mox quaedam tenebrae obtegunt.
Species autem virtutum a Deo immissas et in
mente conceptas non vident, quia ut noster aspectus
jubar solis, ita ipsi fulgorem justitiae ferre non
praevalent. Justos autem nequaquam tentarent, si se
ab eis superari scirent.
D. Possunt omnia quae volunt?--M. Bonum
quidem nec volunt, nec omnino poterunt. Ad malum
vero valde efficaces sunt; non tamen quantum
volunt, sed quantum a bonis angelis permittuntur.
10. De bonorum angelorum confirmatione, forma, scientia et potestate.
D. Quid dicis de bonis angelis?--M. Post lapsum
illorum mox ita confirmati sunt, ut nunquam
cadere nec peccare possint.
D. Quid est, non possint?--M. Nunquam velint.
D. Cur non etiam illi similiter sunt confirmati?--M.
Non tam diu exspectaverunt.
D. Num casus illorum fuit causa confirmationis
istorum?--M. Nequaquam, sed meritum ipsorum.