PL 172, col. 1116
Elucidarium (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne
Cum enim viderent illos malum superbiendo eligere,
indignati sunt, et summo bono fortiter inhaeserunt:
unde continuo in remuneratione confirmationem
acceperunt; et qui prius de sua beatitudine incerti
erant, tunc facti sunt certi.
D. Qualem formam habent angeli?--M. Quodammodo
Dei. Ut enim imago cerae imprimitur
signaculo, sic expressa est in eis Dei similitudo.
D. Quae similitudo?--M. In eo quod sunt lux,
quod sunt incorporei, et omni pulchritudine decorati.
D. Sciunt omnia, vel possunt omnia?--M. Nihil
est in rerum natura quod eos lateat, cum in Deo
omnia conspiciant. Sane omnia quae facere volunt,
sine difficultate poterunt.
11. De hominis formatione; et quomodo sit parvus mundus et ad imaginem Dei.
D. Nonne casus malorum minuit numerum bonorum?
--M. Ita: sed ut compleretur electorum
numerus, homo decimus est creatus.
D. Unde?--M. De spirituali et corporali substantia.
D. Unde corporalis?--M. De quatuor elementis:
unde et microcosmus, id est minor mundus
dicitur: habet namque ex terra carnem, ex aqua
sanguinem, ex aere flatum, ex igne calorem. Caput
ejus est rotundum, in coelestis sphaerae modum: in
quo duo oculi ut duo luminaria in coelo micant;
quod etiam septem foramina, ut septem coelum
harmoniae ornant. Pectus, in quo flatus et tussis
versantur, simulat aerem, in quo venti et tonitrua
concitantur. Venter omnes liquores, ut mare omnia
flumina recipit. Pedes totum corporis pondus, ut
terra cuncta, sustinent. Ex coelesti igne visum, ex
superiore aere auditum, ex inferiore olfactum, ex
aqua gustum, ex terra habet tactum. Participium
duritiae lapidum habet in ossibus, virorem arborum
in unguibus, decorem graminum in crinibus, sensum
cum animalibus: haec est substantia corporalis.
D. Unde spiritalis?--M. Ex spirituali igne,
ut creditur, in quo imago et similitudo Dei exprimitur.
D. Quae imago vel similitudo?--M. Imago in
forma accipitur, similitudo in qualitate vel
quantitate consideratur. Divinitas consistit in Trinitate;
hujus imaginem tenet anima, quae habet
memoriam per quam praeterita meminit, habet intellectum
quo praesentia et invisibilia intelligit, habet
voluntatem qua mala respuit et bona eligit. In Deo
consistunt omnes virtutes: hujus similitudinem
habet anima, quae capax est omnium virtutum. Et
sicut Deus comprehendi non potest ab omni creatura,
cum ipse comprehendat omnia, ita anima a
nulla visibili creatura potest comprehendi, cum ipsa