PL 172, col. 1117
Elucidarium (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne
omnia visibilia comprehendat: non enim potest
coelum ei obsistere quin coelestia tractet, non abyssus
quin infernalia cogitet: haec est substantia spiritualis.
D. Formavit eum Deus manibus?--M. Jussu
tantum. Per haec verba innuitur nobis ejus fragilis
natura.
D. Quare de tam vili materia creavit eum?--M.
Ad dedecus diaboli, ut plus confunderetur;
cum hic fragilis et limus et luteus intraret gloriam
de qua ipse gloriosus cecidisset.
D. Unde nomen accepit?--M. Cum esset minor
mundus, accepit nomen ex quatuor climatibus
mundi, quae Graece dicuntur anatole, dysis, arctos,
mesembria, quia genus suum quatuor partes mundi
impleturum erat. In hoc etiam similitudinem Dei
habuit, ut sicut Deus praeest omnibus in coelo, sic
omnibus homo praeesset in terra.
12. De animalibus ad hominis bonum conditis.
D. Cur creavit Deus animalia, cum his non indigeret
homo?--M. Praescivit eum Deus peccaturum,
et his omnibus indigiturum.
D. Cur creavit Deus muscas et culices, et alia quae
sunt homini nociva?--M. Tantam diligentiam exhibuit
Deus in muscis et formicis, et culicibus formandis,
quantam in aliis.
D. Ad quid talia?--M. Omnia ad laudem gloriae
suae. Muscae quidem et culices, et his similia propter
superbiam hominis sunt condita; ut cum eum
pungunt, quid sit cogitet, qui nec vermiculis minutis
resistere valet. Unde et Pharaonem non
ursi, non leones vastaverunt, sed culices, muscae, et
ciniphes afflixerunt. Formicae autem, sive araneae,
vel talia quae instant operibus, ideo sunt creata, ut
de eis studii et pii laboris exempla sumamus. Omnis
itaque Dei creatio consideranti magna est delectatio,
dum in quibusdam sit decor, ut in floribus; in aliquibus
medicina, ut in herbis; in quibusdam pastus,
ut in frugibus; in quibusdam significatio, ut in vermibus
et avibus. Omnia igitur sunt bona, et propter
hominem creata.
13. De Paradiso in quo homo a Deo locatus est, et formata mulier: et cur uterque peccabilis.
D. Ubi Adam est creatus?--M. In Hebron, ubi
etiam post mortuus est et sepultus, et positus est in
paradiso.
D. Quid est paradisus, vel ubi est?--M. Locus
amoenissimus in Oriente, in quo arbores diversi
generis contra varios defectus erant consitae: verbi
gratia, ut si homo congruo tempore de una comederet,
nunquam amplius esuriret, congruo tempore
de alia, nunquam amplius sitiret: si de alia vero,
nunquam lassaretur. Ad ultimum, si de ligno vitae
uteretur, non amplius senesceret, non infirmaretur,
nunquam moreretur.