PL 172, col. 1118

Elucidarium (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

D. Ubi fuit creata mulier?--M. In paradiso, de
latere viri dormientis.
D. Quare de viro?--M. Ut sicut in carne una,
ita per dilectionem esset cum eo in mente una.
D. Cur non sunt omnes electi simul creati, ut
angeli?--M. Voluit in hoc etiam Deus habere
Adam sui similitudinem, ut sicut ab ipso omnia,
ita omnes homines nascerentur ab illo: unde et
Eva ab illo.
D. Quamobrem non creavit eos Deus tales, ut
non possent peccare?--M. Propter majus meritum.
Si enim tentati non consensissent, mox ita
firmati essent, ut nec ipsi nec posteri eorum unquam
peccare possent. Voluit ergo Deus ut bonum
eligerent libere, et istud acciperent in remuneratione.
14. De generatione in statu innocentiae; et pluscula de eo statu, et de tentatione ac casu primorum parentum.

D. Qualiter gignerent, si in paradiso permansissent?--M.
Quemadmodum manus manui, ita sine
concupiscentia jungerentur, et sicut oculus se levat
ad videndum ita sine delectatione illud sensibile
membrum suum perageret officium.
D. Quali modo pareret mulier?--M. Sine sorde,
et absque dolore.
D. Esset infans ita debilis, et non loquens, ut
nunc?--M. Mox ut nasceretur ambularet, et absolute
loqueretur; et contra singulos defectus de lignis
ibi positis uteretur, et praefixo a Deo tempore de

ligno vitae ederet, et sic in uno statu postmodum
permaneret.
D. Quandiu debuerunt esse in paradiso?--M.
Usquequo impleretur numerus angelorum qui
ceciderunt; et ille numerus electorum, qui erat implendus
si angeli non cecidissent.
D. Quomodo posset paradisus eos omnes capere?--M.
Sicut nunc generatio per mortem praeterit, et
generatio per vitam advenit, ita tunc parentes in
meliorem statum assumerentur, filii vero eorum
praefinito tempore (quod creditur circa triginta annos)
post esum ligni vitae suis posteris cederent, et
ad extremum omnes pariter in coelis angelis coaequarentur.
D. Erant nudi?--M. Nudi erant, et non plus de
illis membris quam de oculis erubescebant.
D. Quid est quod dicitur: Post peccatum viderunt
se esse nudos [(Gen. III, 7)] , quasi ante hoc non
viderint?--M. Post peccatum mox per concupiscentiam
in invicem exarserunt; et in illo membro
exorta est confusio, unde humana procedit propago.
D. Cur in illo membro plus quam in aliis?--M.
Ut scirent quod tota posteritas illorum eodem
crimine obnoxia teneretur.
D. Quomodo viderunt Deum in paradiso?--M.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.