PL 172, col. 1119

Elucidarium (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

Viderunt per assumptam formam, ut Abraham
et alii prophetae.
D. Quare seduxit eos diabolus?--M. Propter invidiam:
invidit enim illis, ne ad honorem illum
pervenirent de quo ipse superbus cecidisset.
D. Per quid invenit aditum tentandi?--M. Per
superbiam; voluit enim homo in propria potestate
manere, quoniam dixit: In abundantia mea non
movebor in aeternum [(Psal. XXIX, 7)]
.
D. Cur permisit Deus hominem tentari, cum sciret
eum superari?--M. Quia praescivit quanta bona
de ejus peccato esset facturus.
D. Quomodo seduxit eos?--M. Per serpentem.
D. Locutusne est serpens?--M. Non, sed
diabolus locutus est per serpentem, ut hodie loquitur

per obsessum hominem, et quemadmodum angelis
locutus est per asinam: cum nec serpens, nec
asina scirent quid per eos verba illa sonarent.
D. Quare magis per serpentem quam per aliud
animal?--M. Quia serpens tortuosus est et lubricosus,
et diabolus quos seduxerit tortuosos et lubricosos
facit: tortuosos fraudulentia, lubricosos
luxuria.
D. Fuit scientia boni et mali in illo pomo?--M.
Non in pomo, sed in transgressione. Ante peccatum
enim homo scivit bonum et malum: bonum
per experientiam, malum per scientiam; post peccatum
autem scivit malum per experientiam, bonum
tantum per scientiam.
D. Nascerentur mali in paradiso?--M. Tantummodo

electi.
D. Quare nunc mali nascuntur?--M. Propter
electos, ut exerceantur per illos.
15. De eorum expulsione a paradiso, et de gravitate peccati ob quod expulsi sunt.
D. Quandiu fuerunt in Paradiso?--M. septem
horas.
D. Cur non diutius?--M. Quia mox ut mulier
creata est, confestim etiam est praevaricata: tertia
hora vir creatus imposuit nomina animalibus; hora
sexta mulier formata continuo de vetito pomo praesumpsit, viroque suo mortem porrexit, qui ob ejus
amorem comedit; et mox hora nona Deus de paradiso
eos ejecit.
D. Quid fuit cherubim, vel flammeus gladius?--M.
Gladius fuit igneus murus, quo post peccatum
circumdatus est paradisus; cherubim vero angelica
custodia, ut ignis corpora arderet, angelici autem
spiritus a loco voluptatis inhiberent.
D. Quo ivit tunc Adam?--M. In Hebron est reversus,
ubi et creatus est; ibique filios procreavit.
Occisum autem Abel a Cain, ut dicit Hieronymus,
centum annos luxit, et Evae amplius copulari
noluit. Sed quia Christus a maledicto semine Cain
noluit nasci, per angelum admonitus Evae iterum est
sociatus, et pro Abel est Seth genitus, de cujus stirpe

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.