PL 172, col. 1121
Elucidarium (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne
unde et in interiori homine mox est mortuus, et jacuit
in sepulcro corporis sepultus.
D. Nonne ille miser a nequissimo spiritu et mendacissimo
erat seductus?--M. Etiam: sed non ideo
minus fuit obnoxius. Si enim quis servo suo
opus injungeret, et monstraret ei foveam ne intus
caderet, de qua surgere non posset, ille vero, contempto
domino, sponte in foveam caderet, et injunctum
opus inactum remaneret, non esset reus?
D. Imo duplici culpa esset obstrictus: una qua Dominum
contempsit, alia qua se ad injunctum opus
impotem fecit.--M. Ita fecit Adam: Deum contempsit,
opus obedientiae deseruit, foveam mortis incidit.
16. De satisfactione Deo exhibenda pro ea injuria.
D. Quali modo oportuit eum reverti?--M. Honorem,
quem Deo abstulit reddere debuit, et pro peccato
quod fecit satisfacere. Valde enim justum est
ut qui aliis sua abstulit, et ablata restituat, et pro
injuria illata satisfaciat.
D. Quid abstulit Adam Deo?--M. Totum quod
proposuit in sua curia de ejus generatione facere.
D. Qualiter debuit ablatum honorem reddere?--M.
Diabolum ita vincere ut ipse victus est ab eo, et
seipsum omnesque praedestinatos ad vitam tales restituere
quales futuri erant si permansissent.
D. Qualiter autem debuit satisfacere?--M. Quia
peccatum majus mundo commisit, aliquid majus
mundo Deo solvere debuit. Horum neutrum ulla ratione
potuit facere. Ideo in morte permansit.
D. Et cur penitus non periit?--M. Statutum Dei
immutari non potuit: proposuit enim ex genere Adae
electorum numerum complere.
D. Quid ergo?--M. Quia debitum honorem Deo
non solvit, Deus ab eo invito accepit, cum eum poenis
subegit.
D. Quomodo honor Dei est poena hominis?--M.
Quia quem dulcem patrem, ut filius, in gloria
habere contempsit, hunc suum Dominum in tormentis,
ut rebellis servus, sensit.
D. Cum solvere vellet, et non posset, cur Deus, cum
misericors sit, non ei dimisit, aut talem in gloriam
admisit?--M. Si Deus ideo ei suum honorem
dimitteret quia habere non posset, impotens esset;
si autem peccatorem hominem impunitum in gloriam
assumeret, unde angelum pro una cogitatione
extrusisset, injustus esset. Porro si peccatum impunitum
remaneret, aliquid in regno Dei inordinatum
esset; sed in regno ejus nihil inordinatum relinquitur:
peccator ergo puniri debuit. Quis enim
gemmam de coeno sublatam in thesauros suos recondat
non purgatam?
D. Ad quem finem ergo debuit devenire?--M. Quoniam
transfuga servus cum furto domini sui ad saevissimum
profugerat tyrannum, filius regis missus
est de palatio in carcerem post exsulem servum