PL 172, col. 1122

Elucidarium (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

qui tyrannum contereret, et fugitivum servum cum
rebus domini sui in gratiam regis reduceret.
D. Quare homo redire potuit post lapsum?--M.
Quia sicut non per se, sed per alium impulsus
cecidit, ita dignum erat, cum per se non posset, et
vellet, ut per alium adjutus resurgeret.
17. Necessitas Incarnationis Verbi ad eam satisfactionem exhibendam.
D. Cur non misit angelum, ut eum redimeret?--M.
Si angelus hominem redemisset, tunc illius servus
esset; homo autem sic restitui debuit, ut aequalis
angelis esset. Et aliud oberat: angelus in sua natura
invalidus erat hominem redimere; si autem
homo fieret, minus posset.
D. Quare non creavit Deus alium hominem de

terra, ut mitteret eum pro perdito?--M. Si novum
hominem Deus creasset et misisset, tunc ad genus
Adae redemptio non pertineret: de suo enim genere
debuit esse, qui pro homine satisfaceret.
D. Cur non misit Deus patriarcham, vel prophetam?--M.
Patriarchae et prophetae in peccatis
concepti et nati erant; et ideo genus humanum redimere
non poterant.
D. Evolve caetera.--M. Quia igitur angelus redimere
non debuit, et homo per se satisfacere non
potuit, Dei Filius, per quem facta sunt omnia, ut et
redemptio per illum fieret, assumpsit plenum hominem,
et in duabus naturis factus est una persona.
Et in illa natura, quae Deus erat, vicit diabolum, ut
ipse vicerat hominem, et omnibus praedestinatis

coelum aperuit, et angelis coaequavit; quod solus
Deus facere potuit. In ea autem natura qua homo
fuit majus pro injuria mundo solvit, cum mortem
indebitam subiit; quod solus homo debuit facere.
18. Cur Verbum sit incarnatum, et ex Virgine, et in temporis plenitudine.
D. Benedictus sermo oris tui, qui de coelis mihi
deduxit Filium Dei. Sed dic mihi cur Filius sit incarnatus,
et non Pater, nec Spiritus sanctus?--M.
Si Pater, aut Spiritus sanctus incarnaretur, duo
Filii in Trinitate computarentur: unus Filius Virginis,
qui esset incarnatus; alter Filius Dei. Et alia
causa erat. Filius est similitudo Dei; angelus autem

et homo assumpserant sibi similitudinem Dei. Debuit
ergo ille incarnari, cui specialiter injuria facta
fuerat: ut istum misericorditer salvaret, illum
juste damnaret. Aliud etiam quia omnia per Filium,
ideo et redemptio per eum.
D. Cur voluit nasci de virgine?--M. Quatuor
modis facit Deus homines. Uno modo absque patre
et matre; sed de terra, ut Adam; secundo modo,
de solo viro, ut Evam; tertio modo, de viro et femina,
ut quotidie nascuntur omnes; quarto modo
de sola femina, quod privilegium Christo soli reservatum
est: ut sicut mors per feminam virginem intravit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.