PL 172, col. 1123

Elucidarium (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

in mundum, ita per feminam virginem vita
intraret, quae mortem excluderet.
D. Cur non venit mox illo tempore ante diluvium
vel post diluvium?--M. Si ante diluvium
venisset, dicerent homines illius temporis non
fuisse necesse eum venisse, cum ipsi a parentibus
suis omnia bona didicissent, qui nuper de paradiso
exiissent, et a Deo et ab angelis ejus omnia edocti
essent. Si autem mox post diluvium venisset, dicerent
Deum Noe et Abrahae locutum fuisse, et omnia
agenda vel vitanda ab eis didicisse.
D. Quare non venit tempore legis?--M. Si tunc
venisset, dicerent Judaei se copiose a lege instructos,
gentiles vero a philosophis se abunde edoctos.
D. Cur non distulit usque circa finem mundi?--

M. Tunc pauci eum imitarentur, et electorum numerus
non impleretur. Necesse ergo fuit eum venire
quando venit plenitudo temporis.
D. Quod fuit illud tempus?--M. Quod praefixit
Deus ante tempora saecularia, scilicet cum Judaei se
magis lege gravari quam relevari ingemiscebant, et
gentiles relicto naturali usu contra naturam turpiter
vivebant, et cum neque sacerdos neque levita subveniret:
necesse erat ut verus Samaritanus adveniret,
qui semivivum jumento sui corporis imponeret, et
ad stabulum supernae curiae perduceret.
19. De nativitatis Christi circumstantiis, et patratis in ea mirabilibus.
D. Quomodo potuit nasci sine peccato de massa
peccatrice?--M. Ab initio Deus quosdam qui se

familiarius colerent de aliis segregavit, de quibus
Virgo quasi de linea producta pullulavit; quae velut
olim virga arida sine humore protulit florem,
ita sine concupiscentia mundo edidit Salvatorem.
D. Qualiter genuit eum?--M. Sine sorde, et sine
dolore. Clausa enim janua thalamum uteri introivit,
humanam naturam sibi conjunxit, et clausa
porta, ut verus sponsus de thalamo processit.
D. Cur novem menses fuit clausus in utero?--M.
Ut homines, qui erant clausi in miseriis hujus
mundi, sive inferni, reduceret ad consortium novem
ordinum angelorum.
D. Qua hora natus est?--Media nocte, ut dicitur:
« Dum medium silentium tenerent omnia, et
nox in suo cursu medium iter haberet; Sermo tuus

a regalibus sedibus venit [(Sap. XVIII, 14 et 15)]
. »
D. Cur nocte?--M. Primo quia occultus venit,
deinde ut eos qui in nocte erant erroris, ad lucem
perduceret veritatis.
D. Scivit aliquid Christus infans?--M. Omnia
plane, ut puta Deus, « in quo fuerunt omnes thesauri
sapientiae et scientiae absconditi [(Col. II, 3)] .
D. Potuit ambulare vel loqui, mox ut natus est?--M.
Secundum potentiam utrumque potuit; sed
humanam naturam per omnia absque peccato imitari
voluit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.