PL 172, col. 1125

Elucidarium (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

gratia Spiritus sancti in baptismate sordes peccatorum
abluit, sitim animae verbo Dei restinguit, imaginem
Dei per culpam amissam restituit.
21. De Christi pulchritudine, passibilitate et morte.
D. Cum scriptum sit de eo: Speciosus forma prae
filiis hominum [(Psal. XLIV, 3)]
, erat corpore pulcher?
--M. Secundum naturam talis fuit qualis in monte
discipulis suis apparuit. Sed quia homines ejus
claritatem ferre non poterant, sub larva apparuit,
quia forma despicabilis fuit: unde dicitur, « Videmus
eum non habentem speciem neque decorem [(Isa. LIII, 11)] .
»
D. Erat passibilis et mortalis?--M. Passio vel
mors, peccati est poena; sed ipse absque peccato
venit, et sine peccato vixit: igitur secundum naturam

impassibilis et immortalis fuit; sed secundum
potentiam utrumque esse voluit, et passibilis et
mortalis.
D. Quare mortuus est?--M. Propter obedientiam,
ut dicitur: Factus est obediens Patri usque ad
mortem [(Philip. II, 8)]
.
D. Exegit ab eo mortem Pater?--M. Minime.
D. Cur occiderunt eum Judaei? Hoc volo a te
audire?--M. Quia justitiam, vivendo et veritatem
docendo, indeclinabiliter tenuit; hanc obedientiam
humanitas Divinitati debuit, hanc Deus ab omni
rationali exigit creatura.
D. Quis unquam pater unicum et bonum filium
occidi permittat, si prohibere queat?--M. Cum Deus
vidit Filium suum tam egregium opus velle, scilicet

saevum tyrannum expugnare, et captivum ab eo
liberare, ad tam laudabile opus ei consensit, et eum
mori permisit.
D. Quomodo apud Deum justum fuit, quod optimum
pro impio dedit?--M. Quia pessimus simplicem
hominem seduxerat, justum erat ut optimus
pro eo obses fieret, qui pessimum revinceret, et innocentem
pristinae libertati restitueret. Sed et tali
modo charitatem suam Deus ostendit mundo, ut
dicitur: « Ut servum redimeres, Filium tradidisti. »
D. Si Pater tradidit Filium, ut dicitur: « Proprio
Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit
illum, et si Filius seipsum tradidit, ut dicitur:
Qui tradidit semetipsum pro nobis
[(Ephes. V,
2)]
, » quid peccavit Judas, qui etiam tradidit illum?--M.
Pater tradidit Filium, et Filius seipsum propter
charitatem, Judas vero propter avaritiam.
D. Quare voluit mori in ligno?--M. Ut eum qui
per lignum vicit, revinceret, et illum qui in ligno
cecidit redimeret.
D. Cur in cruce?--M. Ut quadrifidum mundum
salvaret.
D. Quamobrem permisit sibi quinque vulnera infligi?
--M. Ut redimeret humani generis quinque
sensus a diabolo captivos.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.