PL 172, col. 1126

Elucidarium (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

D. Valuit mors ejus ad exhaurienda omnium peccata?--M.
Transcendit etiam infinite.
D. Proba.--M. Si coram te Christus staret. et
eum Dominum majestatis scires, et aliquis diceret:
interfice hunc, aut totus mundus interibit, interficeres
eum, ut salvares mundum?
D. Nequaquam.--M. Quare?
D. Quia vita ejus longe dignior videretur
quam infiniti mundi, et tale piaculum viderer
committere, quod innumeris mundis non posset
expiari.--M. Sicut ergo vita Christi dignior est infinitis
mundis, sic mors ejus longe pretiosior fuit
innumerabilibus mundis, et ideo suffecit ad redemptionem
omnium.
D. Quid dedit ei Pater pro hoc merito?--M. Quid

daret ei, cum sua essent omnia? uti dicitur: Fili,
omnia mea tua sunt [(Luc. XV, 31)]
.
D. Non potuit ipse mercedem suae mortis dare
cui vellet?--M. Potuit; ideo eam dedit homini, pro
quo haec omnia sustinuit: pro passione impassibilitatem,
pro morte immortalitatem, pro peregrinatione
patriam aeternam.
22. Quid de humanitatis partibus factum, dissoluta compositione.
D. Quot horas fuit mortuus?--M. Quadraginta.
D. Quare?--M. Ut quatuor partes mundi, quae
in decalogo legis erant mortuae, vivificaret.
D. Qui crucifixerunt eum?--M. Quia pro Judaeis
et gentibus mori voluit, Judaei mortem ejus consiliati

sunt, pagani vero crucifixerunt eum.
D. Cur jacuit in sepulcro duas noctes et unum
diem?
--M. Duae noctes significant duas nostras
mortes, unam corporis, alteram animae; dies significat
suam mortem, quae fuit lux nostrarum mortium,
quarum unam abstulit, alteram ad exercitium
electis reliquit, quam denuo veniens exterminabit.
D. Quo ivit anima ejus post mortem?--M. In
coelestem paradisum, ut dixit ad latronem: Hodie
mecum eris in paradiso [(Luc. XXIII, 43)]
.
D. Quando ad infernum descendit?--M. Media
nocte resurrectionis, qua hora angelus Aegyptum
devastavit: ea hora, id est, media nocte, Christus
infernum despoliavit; et cum triumpho inde rediens,

raptos inde in paradiso collocavit, corpus suum in
sepulcro visitavit, quod de mortuis excitavit. Quidam
sentiunt quod ab hora mortis usque ad horam
resurrectionis in inferno cum electis fuerit; et inde
cum eis abiens resurrexit.
23. De circumstantiis resurrectionis Dominicae.
D. Quare non statim post mortem resurrexit?--
M. Dicerent non eum mortuum fuisse, sed in tormentis
obstupuisse. Si autem post multum temporis
resurrexisset, esset dubium an ipse esset.
D. Cur ergo tam cito resurrexit?--M. Ut citius

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.