PL 172, col. 1131
Elucidarium (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne
et accipientibus non ab eis, sed a Christo detur, cur
bonum accipienti in perniciem vertitur?--M. Bonum
accipienti non solum non prodest, imo etiam
obest. si contra interdictum hoc ab eo accipit, a quo
non debet.
D. Proba.--M. In paradiso nullum pomum erat
malum, cum Deus fecerit omnia valde bona; sed
homo bonum in malum sibi vertit, cum hoc a serpente,
imo a diabolo, percipere non sprevit.
D. Si quis positus est in mortis periculo, num
mundus est, ab hoc viatico?--M. Si quis zelo justitiae
ab eis communionem recipere renuerit, et se
per os sacerdotum in unitate Ecclesiae quotidie communicare
non dubitaverit, hunc credo hac fide salvari
si obierit; si quis vero eorum opera mala exsecrans,
et bonum Christi venerans simpliciter ab
eis communicat, et hunc credo hac fide salvari, quia
et Joseph corpus Jesu a Pilato infideli petiit et accepit.
D. Possunt Deum placare pro populo?--M. Imo
magis offendunt. Suo enim ingressu loca sacrata
contaminant, vestes sacras et vasa Deo dicata suo
tactu commaculant. Hos abhorret Angelorum conventus,
hos fugit ipse Dominus, ut dicitur: Provocaverunt
eum filii sui, imo non filii sui in sordibus;
ideo abscondam faciem meam ab eis, dicit Dominus [(Deut. XXXII, 19)]
.
Filios, propter sacerdotium, dixit:
non filios, propter sordes, subjunxit. Horum
sacrificium non suscipit Dominus, sed abominatur,
ut dicitur: Sacrificium vestrum odit anima mea,
dicit Dominus: quia panem pollutum obtulistis mihi [(Malac. I, 7)]
.
Et iterum: Ne offeratis sacrificium
frustra: sacrificium vestrum abominatio est mihi [(Isai. I, 13)]
.
Corpus Domini cum pollui nequeat,
quantum in ipsis est, polluunt, cum illud indiscrete
velut alium panem sumunt. Oratio eorum non suscipitur,
sed fiet in peccatum, quia non exaudiet eos
Dominus. Benedictio eorum in maledictionem convertitur,
ut dicitur: Convertam benedictionem vestram
in maledictionem, ait Dominus [(II Esdr. XIII,
2)]
. Et alibi: Noluerunt benedictionem, et elongabitur
ab eis: elegerunt maledictionem, et veniet eis [(Psal.
CVIII, 18)]
.
D. Sumunt hi corpus Domini?--M. Soli filii Dei
accipiunt corpus Christi, qui Christo sunt incorporandi,
et Deum visuri: hi autem qui in Christo
non manent, quamvis videantur ad os porrigere,
corpus Christi non sumunt, sed judicium sibi manducant
et bibunt. Corpus autem Christi per manus
angelorum in coelum defertur, carbo vero a daemone
in os projicitur, ut Cyprianus testatur. Et quia hoc
sumunt negligenter ut alium panem et aliud vinum,
vertitur eis in fel draconum, et in venenum aspidum
insanabile.
D. Nonne Judas idem accepit quod Petrus?--M.
Nequaquam: quia Petrus Dominum dilexit: ideo
acceptum a Domino sacramentum cum virtute ejus