PL 172, col. 1132
Elucidarium (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne
accepit, Judas vero, quia Dominum odivit, speciem
quidem panis accepit, sed virtus sacramenti
in Christo remansit: ideo post buccellam mox diabolus
in eum introivit; quamvis Judae non corpus,
sed buccellam tantum intinctam, sed non consecratam
dedit. Petrus Domino adhaerebat, ct ejus verbis
obediebat. Judas cum Domino corpore ambulabat,
cum traditoribus spiritu et mente erat. Hi ergo dum
censum debitae servitutis Domino sunt reddituri
nocturnis laudibus, amplexibus delectantur illecebrosae
copulationis. Similiter dum pro se et pro
commissis Deum placare debent officiis divinis, liberos
alludunt et fovent in gremiis. Usibus diligenter
insistunt ventrinis, perquirunt mulieres, ut eorum
liberi accuratius sedeant vel stent in plateis.
Ipsi Dominum ad iracundiam provocant his et hujusmodi,
ut dicitur: « Ipsi me provocaverunt in eo
qui non erat Deus, et ego provocabo eos, etc. »
31. Quomodo malis sacerdotibus parendum, an solvere queant, et an vitandi.
D. Est eis obediendum?--M. Ubi bonum praecipiunt,
non eis, sed Domino obediendum est: dicunt
enim, et non faciunt [(Matth. XXIII, 3)]
. Ubi malum
imperant, contemnendi sunt; quia obedire oportet
Deo magis quam hominibus [(Act. V, 29)]
.
D. Possunt solvere vel ligare?--M. Si ab Ecclesia
publico judicio separati non sunt, quamvis ipsi
fortiter alligati sint, utrumque possunt; quia non
ipsi, sed Christus per eorum officium ligat et solvit:
si autem judicio Ecclesiae fuerint exclusi, spernendi
sunt ut ethnici. Quamdiu Judas cum apostolis
fuit, ut amicus apparuit; ut alii Apostoli, praedicavit,
baptizavit, signa fecit; postquam ab eis recessit,
ut publicus hostis claruit. Ita isti, quamdiu
sunt in communione Ecclesiae, omnia sacramenta
per eos facta erunt rata: si exclusi fuerint, quaecunque
egerint, erunt irrita. Quia igitur sunt lupi,
a Christi ovibus sunt fugiendi, ut dicitur: Exite de
medio illorum, popule meus, ne participes sitis poenis
et tormentis illorum [(Apoc. XVIII, 4)]
.
D. Nunquid potest homo sua propter eos relinquere?
--M. Ista separatio non potest corporaliter
fieri, nec debet; quia si boni a malis separantur,
jam nemo ad bonum per eos convertitur. In quibusdam
tamen sunt devitandi, praecipue in convivio,
et in servitio Dei, ut dicitur: Nec cum hujusmodi
cibum sumere [(I Cor. V, 11)]
. Fugiendi sunt mente
et voluntate, ne consentiatur operibus eorum.
D. Qualiter fit consensus ad actus illorum?--M.
Si illorum malefacta laudantur, et ad perpetranda
flagitia, consilio vel pecunia auxiliantur. Ideo non
solum qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus,
digni sunt morte. Itaque, quamvis mali, quamdiu
ab Ecclesia publice non sunt segregati, non sunt
devitandi, nisi sibi invicem omnes et praelati et
subditi ita in malo consentiant, ut nullus eorum