PL 172, col. 1138

Elucidarium (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

positi, semper potentes sunt, et numquam praemio
carebunt.
D. Pro Dei amore, fac me hoc clarius videre?--
M. Reprobi impotentes sunt, quia praeventi ira Dei
bonum nolunt, et ideo nullo modo possunt; malum
autem et volunt, et possunt. Malum vero probatum
est nihil esse: ideo eos constat nihil posse. Sine
supplicio non sunt, quia saeva conscientia cruciantur,
continuo timore anxiantur ne capiantur, ne
occidantur, ne res suae tollantur, unde dicitur: Non est pax impiis, dicit Dominus
[(Isa., XLVIII, 22)]
.
Econtra, electi nimium potentes sunt, quia praeventi
gratia Dei et bonum volunt et possunt, malum
vero respuunt. Praemio non carent, quia sine timore
manent, et spe futurae libertatis certi gaudent; unde

dicitur: Justus absque terrore erit [(Prov. XXVIII, 1)]
.
Aliter etiam tibi volo insinuare quod malis nihil
boni contingat, et bonis nihil mali eveniat.
D. In Dei nomine quid loqueris? Nonne mali hic
conviviis deliciantur, decore ac commixtione mulierum
ac liberorum complexione jocundantur,
pretiosa veste gloriantur, pecunia ac magnificis
aedificiis exaltantur. Econtra, boni hic carceribus
includuntur, verberibus tunduntur, fame et siti et
aliis cruciatibus affliguntur?--M. Cum fortuna malis
prospera arriserit, et eos copia de suo cornu
his bonis quae enumerasti repleverit, tunc assimulantur
pisci qui mordens hamum gratulatur, sed
hoc tripudio de aqua tractus enecatur, aut illi cui
poculum mellis praebetur, et post sine fine amarum

mare epotare cogetur; nam pro epulis replentur,
ut ille dives, absinthio amaritudinis; pro mulierum
amore, sulphureo foetore; pro vestium nitore, induentur
confusione; pro pecunia et aedificiis, haereditabunt
vermes in infernalibus antris; unde dicitur:
« Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad
inferna descendunt [(Job XXI, 13)] . » Porro boni,
quos asseris hujusmodi incommodis affici, slmiles
sunt illis qui piper vel aliam herbam amaram gustu
praelibant, ut vinum post sumptum suavius sapiat.
Ita justi, pro carcere, recipientur in aeterna tabernacula;
pro verberibus, obtinebunt gaudium et laetitiam;
pro fame et siti, « non esurient neque sitient
amplius [(Is. XLIX, 10)] ; » pro cruciatibus, fugiet ab

eis dolor et gemitus [(Is. XXXV, 10)]
. Ex qua re probatur
justos esse semper locupletes et beatos, impios
semper esse inopes et miseros.
7. Unde dignitates: et quod eas vendere vel emere nefas est; et quale debeat esse praelatorum regimen.
D. Unde sunt dignitates?--M. A Deo sunt utique
omnes dignitates, et potestates malorum, seu bononorum,
ut dicitur: Non est potestas nisi a Deo [(Rom.
XIII, 1)]
. Cur autem aliquando mali, aliquando vero
boni potestates sortiantur, jam superius dictum
est.
D. Quam sententiam profers de his qui eas vendunt

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.