PL 172, col. 1158

Elucidarium (Honorius Augustodunensis), J. P. Migne

sua differunt poenitere; hi, sicut peccans filius servo
traditur ad vapulandum, ita a sanctis angelis
permittuntur daemonibus ad purgandum; qui tamen
eis nocere non poterunt plus quam ipsi promeruerunt,
aut quam sancti angeli permittunt.
D. Scis per quod hi liberentur?--M. Missae,
eleemosynae, orationes, aliique pii labores his prosunt;
maxime si ipsi viventes haec pro aliis fecerunt.
Et quidam ex his septimo die, alii trigesimo,
alii anniversario liberantur: quidam vero post multum
tempus. Tamen post judicium omnes, ut dictum
est, angelis coaequabuntur.
D. Cur magis aguntur hi dies?--M. Tria et
quatuor sunt septem: per tria, fides Trinitatis; per
quatuor, homo qui constat ex quatuor elementis,

intelligitur. Anima etiam habet tres vires, quae sunt
rationalis, irascibilis, concupiscibilis; et omne tempus
septem diebus volvitur. Agitur itaque septimus
dies, ut quidquid anima in tribus viribus suis per
quatuor qualitates corporis, per septem dies hujus
temporis peccavit contra septiformem Spiritum,
quem in baptismo suscepit, in fide Trinitatis relaxetur.
Triginta per tria et decem surgunt; per tria,
nova lex propter fidem Trinitatis, per decem, vetus
lex propter Decalogum intelligitur. Triginta etiam
diebus omnis mensis labitur. Agitur itaque trigesimus
dies, ut quidquid homo in mensibus in nova
vel in veteri lege deliquit, deleatur. Annus est Christus,
ut dicitur: Annus acceptabilis Domino [(Isa.
LVIII, 5)]
. Menses sunt duodecim apostoli, ut dicitur:
Benedices coronae anni benignitatis tuae
[(Psal.
LXIV, 12)]
. Solis cursus per annum, reditus lunae
post mensem. Agitur igitur anniversarius dies, ut
quidquid contra solem justitiae Christum, et lunam
ejus Ecclesiam, et doctrinam apostolorum, qui sunt
menses boni anni, egit, remittatur.
3. De Purgatorio.
D. Quid prodest purgatorius ignis?--M. Quibusdam
est purgatio in ista vita cruciatus corporis
quos mali eis aliquando inferunt; aliquibus afflictiones
carnis, quas sibi per jejunia, per vigilias,
per alios labores ipsi ingerunt; quibusdam vero
charorum vel rerum amissio; quibusdam dolores,
vel aegritudo; aliquibus victus vel vestitus egestas;

quibusdam ipsius mortis acerbitas. Post mortem
vero purgatio erit aut nimius calor ignis, aut magnus
rigor frigoris, aut aliud quodlibet genus poenarum;
de quibus tamen minimum majus est quam
maximum quod in hac vita excogitari potest. Dum
ibi sunt positi, interdum apparent eis angeli, vel
alii sancti, in quorum honore aliquid egerunt in
hac vita; et aut auram, aut suavem odorem, aut

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.