PL 172, col. 1283

Tractatus de sacramento altaris (Stephanus de Balgiaco), J. P. Migne

demonstrat. Pallium de ovino vellere contextum,
humilitatis est ornamentum: quanto enim quisque
altior, tanto debet esse humilior. Illis solis pontificibus
datur, qui a sede apostolica mittuntur. In
sandaliis signatur, quia venit ad nos calciata Divinitas,
sicut scriptum est: In Idumeam extendam calceamentum
meum [(Psal. LIX)]
. Mitra, quae est corniculata,
praetendit coronam spineam, per quam ad unam
fidem convenerunt duo Testamenta, illa graviter
pungens, nostram suaviter demulcens. Illa, amara:
nostra, dulcedine plena. Vae illis qui illam non gestant
poenitenti corde, ad sui et aliorum correptionem.
Vae illis qui de cruce descendunt, et crucis
mysterium in se depingunt.
CAP. XII. De observandis in missae celebratione.
Talibus indumentis sacerdos decenter ornatus,
veniens ad altare, confitetur se indignum celebrare
tam excellens mysterium, quia in conspectu illius
cujus immolatio repraesentatur, nullus nisi per gratiam
suam est justificatus. In confessione percutiendo
pectus, gemit pro peccatis et oratione fratrum,
a Domino postulat sibi indulgeri, dicens: Mea culpa,
promittit ut de his poenitentiam agat, in
quibus conscientia eum accusat. Osculatur Evangelium
et altare, significans illum qui osculo suae incarnationis
fecit utraque unum, conversione Judaeorum
et gentium. Tenet dexteram partem altaris,
quia Christus in lege promissus, primum Judaeis
quam gentibus praedicavit. Tunc gentiles sinistram
tenebant, quia alieni erant a divino cultu propter

idolorum culturam. Interim de propheticis vel apostolicis
scripturis chorus Deo laudes concinit: et
pneumatizando Kyrie eleyson, supplicat sibi misereri.
Ter triplicatum signat trinitatem angelorum,
quae triplicata, laudes incessanter summae Trinitati
decantat. Finito pneumate, choro tacente, sacerdos
se convertens ad occidentem, clerum salutat et populum,
dicens: Dominus vobiscum, quasi quia dignatus
est inter vos habitare visibili praesentia,
maneat in vobis habitante gratia: et ab occursu infidelitatis
convertat corda vestra ad orientem veri
luminis. Ista salutatio fit ab episcopis, dicendo, Pax vobis.
In quo ostenduntur specialiter esse vicarii
Christi, qui apostolos in hunc modum salutavit.

In festivis diebus solet Gloria in excelsis decantari.
In quo innuitur congratulandum esse meritis
sanctorum qui sancti sunt socii angelorum gratia
illius cujus nativitas ab angelis pastoribus est nuntiata.
Quam laudem consequenter vociferat totius
cleri conventus, laudans Deum tanquam multitudo
coelestis exercitus. Postea respiciens ad orientem, scilicet
spiritualiter ad eum de quo scriptum est: Oriens
nomen ejus [(Zach. VI)]
: exclamat, Oremus, monens se
et alios orare; quia Dominus oravit et discipulos ad
orandum excitavit. Lectione sive epistola pronuntiata,
sequitur responsorium et Alleluia. Lectio,
sanctorum Patrum monita et exhortationes, epistola
subsequentium praedicationem repraesentat. Responsorium,
fidem audientium qui eorum praedicationi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.