PL 172, col. 1284

Tractatus de sacramento altaris (Stephanus de Balgiaco), J. P. Migne

praebuerunt assensum, unde responsorium nominatur,
quia responsio secundum voluntatem interrogantium
assensus est vel concessio. Vel graduale
dicitur, quia per gradus virtutum ad hoc pervenitur.
Oportet enim ut eos qui rudimenta fidei suscipiunt,
gratia Dei praeveniat; et ut stabiles maneant,
subsequatur. Unde alleluiatici cantus modulatio
subsequitur, quae laudes fidelium Deo dicatas exprimit,
et gratiarum actiones Deo devotas, quibus
suspirant ad aeterna gaudia. Verbum est breve:
sed longo protrahitur pneumate. Nec mirum si vox
humana deficit ad loquendum, ubi mens non sufficit
ad cogitandum, quia quae vox, quae lingua poterit
repetere quae praeparavit Dominus diligentibus se? [(I Cor. II)]
Tractus qui, tacito Alleluia, in quibusdam

temporibus decantatur, significat gemitus et suspiria
poenitentium in convalle lacrymarum: gemunt et
suspirant et gaudio civium supernorum congratulantur,
ut ita irriguum inferius sursum fluens irriguo
superiori misceatur. Hoc gemitu suspirabat qui
dicebat: Liquefacta est anima mea [(Cant. V)]
. Postea
a diacono, vel a sacerdote Evangelium a dextro
cornu altaris transfertur ad sinistrum: dextra attribuitur
Judaeis, propter legis venerationem; sinistra
gentilibus propter idololatriam exsecrabilem. Illis
credita evangelica doctrina, prius a Judaeis repulsa.
Unde in sinistra parte et versus aquilonem legendum
est Evangelium, ut sequaces illius qui voluit
sedem suam ponere in aquilone, Evangelica praedicatione
convertantur ab infidelitate. Aliquando, sicut

in festivis diebus, pronuntiatur in analogio,
quia jubetur ascendere qui Evangelizat Sion, et
sancti in valle lacrymarum ascensiones in corde suo
disposuerunt: quibus gloria in coelis sui memoriam
in terris meruerunt. Ideoque in alto et in publico
exclamando est eorum victoria; ut magis alacres
efficiantur in pugna. Dehinc sacerdos incipit symbolum
fidei, adhibens testimonium verbis Evangelii.
Illud chorus usque ad finem succinit, ostendens se
permanere in unitate ejusdem fidei. Quo finito, sacerdos
salutatione praemissa monet ad orandum, ut
stabiles sint in fide, quam professi sunt in sermone.
Statim chorus decantat offertorium, ac si dicat,
quod confessus sum ore, teneo corde et adimplebo
opere. In primis meipsum offero, ut sacrificium nostrum

sit humilitas et cordis contritio. Tunc sacerdos
offert dona sive libamina cum incenso: scilicet
panem et vinum sanctificanda, populus, sua munera.
Per incensum, designatur suavitas flagrans igne
charitatis: hoc est unguentum quo domus est repleta
vincens omnia aromata. Quod loquor est eucharistia,
sacramentum scilicet panis et vini: a quo
omnis bonus odor est, et omnia nostrae fidei sacramenta.
Unde eucharistia, id est bona gratia, excellenter
dicitur, quia in hoc sacramento ille sumitur a quo
omnis gratia datur. Ab eo enim solo omne datum
optimum: in quo est plenitudo omnium gratiarum [(Jac. I)]
.
Thus in igne, oratio est incensa charitate.
Hunc ignem Dei Filius accendit in thuribulo assumptae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.