PL 172, col. 1290

Tractatus de sacramento altaris (Stephanus de Balgiaco), J. P. Migne

incolumitatis nostrae. Facta est nostra redemptio,
Christo semel in cruce passo. Nam passione Christi
redempti sumus et liberati de manu inferi. Culpis
nostris exigentibus quotidie labimur ab hoc lapsu
iterata immolatione, quae fit in altari, resurgimus,
et renovamur. Immolatio iteratur, non Christus occiditur,
sed ipso praesente passio ejus repraesentatur.
Superabundante misericordia, majus fuit pretium
quam nostrum delictum, Deus enim homo
factus, mortuus est, ut deificetur homo et non moriatur.
Qui se dedit, majus dare non potuit. Si autem
Deus majus pretium dare non potuit, quid retribuemus
ei? Offerimus ei calicem salutaris sacrificii
quo redempti, quo liberati, sed etiam salvati,
habentes beatam spem resurgendi, cum animarum

salute, et corporum incorruptione. Supra memorati
offerunt, tibique reddunt vota sua, non idolis,
non daemoniis, sed tibi Deo vivo et vero. Communicantes
et memoriam venerantes. Aliter enim, ne convenienter
offerrent Deo, nec vota redderent, nisi
digne communicarent, quia extra communionem
fidelium et venerationem sanctorum non est locus
offerendi verum sacrificium. Orationes enim fidelium
et sanctorum suffragia adjuvant, ut Deo fiant
acceptae oblationes et vota; postulantes eorum suffragia,
eos et in ipsis Christum veneramur, qui
tantum sanctis suis contulit, ut valeamus meritis
et precibus eorum adjuvari. Qui honorat Filium et
Patrem honorificat, qui misit illum. In memoria
et veneratione sanctorum talis ordo est considerandus,

ut primum memoretur beata Virgo domina
et regina hominum et angelorum, secundo virtutes
coelorum, tertio fiat memoria patriarcharum et prophetarum,
quarto apostolorum, quinto martyrum,
sexto confessorum, septimo virginum. Hae sequuntur
Agnum quocunque ierit, sicut gratiarum septiformis
est donatio, ita facta est septenaria divisio
ordinante Spiritu sancto. Ante consecrationem fit
memoria plurimorum martyrum qui stolas suas in
sanguine Agni dealbaverunt, et cum eo coronati
non velata facie, sed manifesta visione Deum agnoscunt; hos in memoria venerantes precamur ut beatae
Virginis quae praecellit omnibus sanctis et eorum
intercessio, sit nobis salutifera propitiatio.
Numerum

non attendimus quare plures vel pauciores, quia
qui canonem ordinavit, quos sibi placuit, dictante
Spiritu sancto, memorare instituit. Hanc igitur
oblationem, quia in unitate sanctae Ecclesiae offerimus
cum sanctorum veneratione, adjuti eorum intercessione;
igitur hanc oblationem servitutis nostrae,
id est humilitatis nostrae, quae in procinctu est tibi
serviendi, vota solvendi, et sacrificium laudis tibi
offerendi. Signanter apposuit servitutis respiciens
ad illud quod dictum est superius: In spiritu humilitatis
et in animo contrito suscipiamur aete, Domine.
Haec oblatio non tantum est sacerdotis, sed cunctae
familiae, id est cleri et populi, et non assistentis
familiae, sed totius Ecclesiae. Hanc quaesumus ut
placatus accipias. Licet culpis nostris nobis sis infensus;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.