PL 172, col. 1291

Tractatus de sacramento altaris (Stephanus de Balgiaco), J. P. Migne

rogamus ut efficiaris placatus fidelium
orationibus et sanctorum intercessionibus, meritis
et precibus. Ab ipso placato tria petimus, dies nostros
in pace custodiri, et ab aeterna damnatione
nos eripi, et inter electos numerari. Non est medium
inter infernum ubi est damnatio, et coelum
ubi est beatitudo et salus. Qui enim non damnantur,
omnes salvari non dubitantur. Unde circa idem
videtur verborum conculcatio cum dicitur, a damnatione
eripi, et inter electos numerari. Sed intelligendum
est in praesenti, id est fac nos in praesenti
mereri ne damnemur, ut in futuro per gratiam Dei
salvemur. Notandum est quod duplex est pax
mundi: una per quam orat Ecclesia ut cessent
malignantium perturbationes, et hostiles incursiones;

altera perniciosa et omnino vitanda; quoniam
licet hominibus absque contradictione libere uti
carnis desideriis et suis voluptatibus. Prima est
pax, sed transitoria; secunda non est pax, sed confusio
et iniquitas odiosa. Item pax Dei duplex est
quae omnibus modis est appetenda. Una est tranquillitas
mentis et quies sanctae meditationis, de
qua scriptum est: Elegit suspendium anima mea.
Altera est, quae exsuperat omnem sensum, in qua
nulla est inquietudo, nulla perturbationum vicissitudo,
sed aeterna beatitudo [(Joan. XIV)] . Utramque
Dominus discipulis suis promisit, et dedit dicens: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis
[(Phil.
IV)]
; pacem relinquit militantibus, pacem suam dat
ad se pervenientibus. Cum utraque pax sit a Deo,

proprie dicitur sua, pax super pacem, exsuperans
omnem sensuum intelligentiam. Quam oblationem,
memoratis illis pro quibus offerimus, quosque Deo
Patri, mediante hostia et interpellante, reconciliare
intendimus; ut oblatio habeat efficaciam et virtutem
conferendi quod petimus, rogamus eam in
melius promoveri et in aeternitate ascribi, et ratam,
id est firmam et immobilem fieri. Oramus
ut cibus hominum fiat cibus angelorum, scilicet ut
oblatio panis et vini transsubstantietur in corpus
et sanguinem Jesu Christi, qui est oblatio benedicta,
hoc est omnium gratiarum benedictione
plena, de cujus plenitudine nos omnes accepimus.
Pater enim ad mensuram non dat Filio, sed data
est ei omnium gratiarum plenitudo. Ipse est per

quem requiescit Spiritus sapientiae et intellectus,
Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae
et pietatis, et Spiritus timoris Domini [(Joan. III)]
. De
ejus unctione descendit unguentum in barbam
summi pontificis, et in oram vestimenti ejus emanavit;
fons est vivus, puteus aquarum viventium a quo
derivantur omnes rivuli, misericordiae, pietatis et
justitiae. Ipsi est omnimoda benedictio et sanctificatio
scripto in aeternitate Patris et aequalitate
paternae majestatis. Filius Dei dicitur oblatio ascripta,
Scripturis sanctorum Patrum designata, et
nulla oblivione delenda, et ideo rata, id est et firma
et immobilis, scilicet firmata statu immortalitatis
et incorruptionis, in aeternum permanens et ad

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.