PL 172, col. 1292

Tractatus de sacramento altaris (Stephanus de Balgiaco), J. P. Migne

dandam salutem et remissionem peccatorum sufficiens.
Filius etiam patri quodammodo dicitur
ascriptus, quia Scriptura de Filio loquens, Patrem
manifestat, et quasi ipsum repraesentat. Est enim
splendor paternae gloriae et figura substantiae ejus.
Unde ipse ait ad Patrem: Pater, manifestavi nomen
tuum hominibus. Hic est liber vitae, in quo et
per quem Pater disponendo omnia scribit, et ad
esse producit. Unde scriptum est: Omnia per
ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.
Pater est scriba velociter scribens; Filius est scriptum
omnia continens. Pater in eo omnium rerum
formas insculpsit, et per ipsum omnia creat, regit
et disponit. Unde ait Propheta: Omnia in sapientia
fecisti [(Psal. X)]
. Idem est oblatio rationalis,

non peculiaris; etsi enim sanguis taurorum et
pecudum sufficiebat ad emundationem carnis, non
tamen erat efficax ad emundationem spiritus, ad
redimendum nos a peccatis. Unde necesse fuit ut
pro redimendo homine offerretur hostia rationalis,
scilicet homo assumptus a Verbo, ex anima
rationali et humana carne subsistens. Haec sola ad
hominem redimendum sufficit, et nulla alia sufficere
potuit, quia nec homo, nec angelus, nisi homo Deus.
Haec autem sola Deo est accepta pro delictis omnium
propitiatio. Possumus autem tria praecedentia
referre ad oblationem, duo sequentia ad offerentem.
Qui enim rationabiliter offert, recte dividit.
Ideoque oblatio ejus est acceptabilis. Unde
Abel quia recte obtulit, et recte divisit, Dominus ad

ejus munera respexit. Ad Cain autem et ad munera
ejus non respexit, quia, etsi recte obtulit,
recte non divisit, quia sibi cor impoenitentes retinuit.
Male ille dividit, qui id quod Deo magis placet,
scilicet cor contritum et humiliatum, ei non tribuit.
Exteriora dat Deo et offert; et seipsum sibi retinet.
Unde, si quis recte offerat, et recte dividat,
rationabilis est hostia et accepta: sin autem, infructuosa.
Unde Propheta: Iniquitatem si aspexi
in corde meo, non exaudiet Dominus [(Psal. LXV)] .
Itaque aliis in resurrectionem, aliis in ruinam.
Recte dividentibus, salus et vita aeterna; male, mors
et perpetua miseria. Quod sacerdos orat oblationem
panis et vini fieri corpus Domini et sanguinem
Domini nostri Jesu Christi, primo factum est coenantibus

discipulis, in his verbis a Christo prolatis: Hoc est corpus meum. Hic est calix sanguinis
mei novi et aeterni testamenti.
Sed priusquam
sacerdos haec verba proferat, quod sequitur,
praecedentibus continuat dicens: Qui pridie
quam pateretur accepit panem in sanctas ac venerabiles
manus suas: et elevatis oculis in coelum,
ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias
agens, etc. Dum haec verba profert, sumit
panem de altari, et elevatum facto signaculo crucis
benedicit, et postea praetaxatis verbis Domini
et repraesentatis, super corporale deponit. Deinde
calicem tollit, et signans repraesentat verba Domini,
dicens: Benedixit, dedit discipulis suis dicens:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.